monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XIII . <<<     >>> XV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT XIV [Rec. XIII].

1 VERS. 23.---Nunquid feriet tecum pactum? Subaudis ut mecum: Et accipies eum servum sempiternum.
2 [28. ] Sanctos tentans eorum utilitati servit, ac Dei voluntati.---Subaudis ut ego. Sed valde solerter intuendum est quod pactum cum Domino Leviathan iste feriat, ut sempiternus ab eo servus habeatur. In pacto enim, discordantium partium voluntas impletur, ut ad votum suum quaeque perveniat, et iurgia desiderato fine concludat. Antiquus itaque hostis a sinceritate divinae innocentiae malitiae suae face succensus discordat, sed ab eius iudicio etiam discordando non discrepat; nam viros iustos semper malevole tentare appetit, sed tamen hoc Dominus vel misericorditer fieri, vel iuste permittit. Haec ipsa ergo tentationis licentia pactum vocatur, in qua etdesiderium [Pratel. et Germ., tentationis.] tentatoris agitur, et tamen per eam miro modo voluntas iusti dispensatoris impletur. Erudiendos enim, sicut nuper diximus, electos suos Dominus saepe tentatori subiicit, sicut post paradisi claustra, post tertii coeli secreta, ne revelationum magnitudine Paulus extolii potuisset, ei Satanae angelus datus est [II Cor. XII, 7]. Sed, ut praefati sumus, ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei. Et bene ex hoc pacto quod cum Domino ferire dicitur, servus accipi perhibetur, quia inde obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatis suae. [Vet. XIX.] Servus ergo ex pacto est, qui dum voluntatem suam implere permittitur, a superni consilii voluntate ligatur, ut electos Dei, sicut dictum est, volens tentet, et tentando nesciens probet.
3 [29. ] Reproborum poena Dei electorumque gloriae famulatur.---Sed quia tandiu in hac vita electorum usibus servit, quandiu malitiae suae nequitiam tentationibus exercere potuerit, hoc autem in loco a Domino non solum ex pacto servus, sed sempiternus servus accipi dicitur, investigare compellimur quomodo et post praesentis vitae terminum servire eum in perpetuum Domino demonstremus. Neque enim tunc iustos coelesti felicitate pollentes adhuc tentare permittitur, cum ante eorum oculos aeternis gehennae ignibus mancipatur, quia nequaquam in illa superna patria tentationibus erudiendi sunt, in qua iam pro tentationum laboribus remunerantur. Sed tunc Leviathan iste cum suo corpore, reprobis videlicet omnibus, flammis ultricibus traditur, quibus sine fine crucietur. Quos scilicet cruciatus dum iusti conspiciunt, in Dei laudibus crescunt, quia et in se cernunt bonum quo remunerati sunt, et in illis inspiciunt [Laud et Val. Cl., malum.] supplicium quod evaserunt. Ita enim tunc pulchra erit universitas, dum et gehenna iuste cruciat impios, et aeterna felicitas iuste remunerat pios. Sicut enim niger color in pictura substernitur, ut superiectus albus vel rubeus pulchrior ostendatur, ita tunc etiam malos bene ordinans Deus, feliciora exhibet gaudia beatorum, ostensis ante eorum oculos suppliciis reproborum. Et quamvis illud ex visione dominica eorum gaudium non sit [Corb. Germ., Ebroic. aliique Norm., quo crescat . . . . . quod iusti remunerati.] quod crescat, magis tamen auctori suo esse se debitores sentiunt, quando et bonum cernunt quod iuste remunerati percipiunt, et malum quod misericorditer adiuti vicerunt. [Rec. XIV] Igitur si utilitati iustorum et hic tentatio Leviathan istius, et illic damnatio proficit, sempiternus servus est dum Dei laudibus nesciens servit, et illic poena eius iusta, et hic voluntas iniusta. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.92r bsb4611.120 csg209.340 sbb354.333 uwb149.44

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik