monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XI . <<<     >>> XIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT XII.

1 IBID.---Aut armilla perforabis maxillam eius?
2 [22. ] Haec plurimos quos devoravit, ab eius faucibus extrahit.---Ab intellectu circuli armilla non discrepat, quia ipsa hoc quoque ubi ponitur ambiendo constringit. Sed quia armilla latius tenditur, per armillam occulti eius iudicii erga nos protectio impensior designatur. Armilla ergo Dominus maxillam Leviathan istius perforat, quia ineffabili misericordiae suae potentia sic malitiae antiqui hostis obviat, ut aliquando eos etiam quos iam cepit amittat; et quasi ab ore illius cadunt, qui post perpetratas culpas ad innocentiam redeunt. Quis enim ore illius semel raptus maxillam eius evaderet, si perforata non esset? An non in ore Petrum tenuit, cum negavit [Matth. XXVI, 71]? An non in ore David tenuit, cum in tantam se luxuriae voraginem mersit [II Reg. XI, 4]? Sed cum ad vitam uterque per poenitentiam rediit, Leviathan iste eos aliquo modo quasi per maxillae suae foramina amisit. Per foramen ergo maxillae ab eius ore subtracti sunt qui post perpetrationem tantae nequitiae poenitendo redierunt. Quis autem hominum Leviathan istius os evadat, ut nulla illicita committat? Sed hinc cognoscimus quantum redemptori humani generis debitores sumus, qui non solum nos in os Leviathan ire prohibuit, sed ab ore etiam redire concessit; qui spem peccatori non abstulit, quia maxillam eius, ut evadendi viam tribueret, perforavit, ut saltem post morsum fugiat, qui incautus prius morderi nequaquam metuebat. Ubique ergo nobis occurrit superna medicina, quia et dedit homini praecepta ne peccet, et tamen peccandi dedit remedia, ne desperet. Unde cavendum summopere est ne quis delectatione peccati Leviathan istius ore rapiatur, et tamen, si raptus fuerit, non desperet, quia si peccatum perfecte lugeat, adhuc foramen in maxilla eius invenit, per quod evadat. Iam dentibus teritur, sed adhuc si evadendi via quaeritur, in maxilla eius foramen invenitur. Habet etiam captus quo exeat, qui praevidere noluit ne caperetur. Quisquis ergo nondum captus est, maxillam eius fugiat; quisquis vero iam captus est, in maxilla foramen quaerat. Pius enim ac iustus est conditor noster.
3 [Vet. XV.] [ 23. ] Ante culpam iustitia Dei metuenda; post culpam speranda misericordia. Ruina maiorum sit cautela minorum.---Sed nemo dicat: Quia pius est, venialiter pecco. Et nemo qui peccaverit dicat: Quia iustus est, [Laud. et Val. Cl., remissionem despero.] de peccati remissione despero. Relaxat enim Deus facinus quod defletur, sed perpetrare quisque timeat quod si digne deflere possit ignorat. Ante culpam ergo iustitiam metuat, post culpam tamen de pietate praesumat; neque ita iustitiam timeat, ut nulla spei consolatione convalescat; neque ita confidat de misericordia, ut adhibere vulneribus suis dignae poenitentiae negligat medicinam; sed quem praesumit sibi pie parcere, semper etiam cogitet et districte iudicare. Sub pietate itaque eius spes peccatoris gaudeat, sed sub districtione illius poenitentis correctio contremiscat. Spes igitur praesumptionis nostrae habeat etiam morsum timoris, ut ad corrigenda peccata iustitia iudicantis terreat, quem ad fiduciam veniae gratia parcentis invitat. Hinc enim per quemdam sapientem dicitur: Ne dixeris, Miserationes Domini multae sunt, peccatorum meorum non memorabitur [Eccli. V, 6]. Pietatem namque eius protinus, et iustitiam subdit, dicens: Misericordia enim et ira ab illo [Ibid., 7]. Divina itaque clementia maxillam Behemoth istius perforans, ubique humano generi et misericorditer et potenter occurrit, quia nec libero admonitionem praecavendi tacuit, nec capto remedium fugiendi subtraxit. Ad hoc quippe in Scriptura sacra virorum talium, id est David et Petri, peccata sunt indita, ut cautela minorum sit ruina maiorum. Ad hoc vero [Laudun., utrumque.] utrorumque illic et poenitentia insinuatur et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo David cadente, nemo superbiat. De lapsu etiam suo David surgente, nemo desperet. Ecce quam [Ebroicenses, terribiliter.] mirabiliter Scriptura sacra eodem verbo superbos premit, quo humiles levat. Unam namque rem gestam retulit, et diverso modo superbos quidem ad humilitatis formidinem, humiles vero ad spei fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine positum, et premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit! De maiorum nos lapsu terruit, sed de reparatione roboravit.
4 [24. ] Incassum sperat misericordiam, qui iustitiam non timet.---Sic quippe semper, sic nos divinae dispensationis misericordia et superbientes reprimit, et ne ad desperationem corruamus fulcit. [Vet. XVI, Rec. XI.] Unde etiam per Moysen admonet, dicens: Non accipies loco pignoris superiorem, aut inferiorem molam [Deut. XXIV, 6]. Accipere namque aliquando dicimus auferre. Unde et aves illae [Gussanv., quae rapiendi sunt avidae.] quae sunt rapiendis avibus avidae, accipitres vocantur. Unde Paulus apostolus dicit: Sustinetis enim si quis devorat, si quis accipit [II Cor., XI, 20]. Ac si diceret, Si quis rapit. Pignus vero [Laud. et al., debitori.] debitoris est confessio peccatoris. A debitore enim pignus accipitur, cum a peccatore iam peccati confessio tenetur. Superior autem et inferior mola est spes et timor. Spes quippe ad alta subvehit, timor autem cor inferius premit. Sed mola superior et inferior ita sibi necessario [Gemet., duo Germ., Turon., Laud., iungitur.] iunguntur, ut una sine altera inutiliter habeatur. In peccatoris itaque pectore incessanter debet spes et formido coniungi, quia incassum misericordiam sperat, si non etiam iustitiam timeat; incassum iustitiam metuit, si non etiam de misericordia confidat. Loco igitur pignoris mola superior aut inferior tolli prohibetur, quia qui peccatori praedicat, tanta dispensatione componere praedicationem debet, ut nec derelicta spe timorem subtrahat, nec subtracta spe, in solo eum timore derelinquat. Mola enim superior aut inferior tollitur, si per praedicantis linguam in peccatoris pectore aut timor a spe, aut spes a timore dividatur.
5 [25. ] Cur Deus electos a carnalibus vitiis illaesos non custodit. Superbia maius peccatum quam luxuria. Homo de medicamento vulnus facit, Deus de vulnere medicamentum.---Sed quia, exigente causa, David ad medium deducto, tanti facinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus movetur, cur eos omnipotens Deus, quos in perpetuum elegit, quos ad donorum quoque spiritalium culmen assumpsit, illaesos a corporalibus vitiis non custodit. Unde quia satisfieri citius credimus, breviter respondemus. Nonnulli enim per accepta dona virtutum, per impensam gratiam bonorum operum in superbiae vitium cadunt, sed tamen quo ceciderint, non cognoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, quia iam interius dominatur, etiam exterius saevire permittitur, ut qui in cogitatione elati sunt, per carnis luxuriam prosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est in corporis corruptionem cadere quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare; sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur. Luxuriam vero eo magis erubescunt homines, quo simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes, ex aperto casu malum culpae latentis erubescant; et tunc etiam maiora corrigunt, cum prostrati in minimis gravius confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt, qui se liberos inter graviora crediderunt. Pia ergo Domini dispensatione [Laud., laxatos . . . . trahit.] laxatus nonnunquam Behemoth iste de culpa ad culpam trahit, et dum plus percutit, inde eum quem ceperat amittit, atque unde vicisse cernitur, inde superatur. Considerare libet intra munitum gratiae sinum quanto Deus favore misericordiae nos continet. Ecce qui de virtute se extollit per vitium ad humilitatem redit. [Vet. XVI.] Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed, ut ita dixerim, medicamento vulneratur. Quid est enim virtus, nisi medicamentum? et quid est vitium, nisi vulnus? Quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulnere medicamentum, ut qui virtute percutimur, vitio curemur. Nos namque virtutum dona retorquemus in usum vitiorum, ille vitiorum illecebras assumit in artem virtutum, et salutis statum percutit ut servet, ut qui humilitatem currentes fugimus, ei saltem cadentes haereamus. Sed inter haec sciendum est quod plerique hominum, quo in multis corruunt, arctius ligantur; cumque eos Behemoth iste ex uno vitio percutit ut concidant, ex alio quoque illigat ne resurgant. Consideret itaque homo cum quo [Duo Germ., Laud., Gemet. ac pl. Norm., adversario.] hoste bellum gerat; et si iam se in aliquo deliquisse perpendit, saltem ad culpam pertrahi ex culpa pertimescat, ut studiose vitentur vulnera, quibus frequenter interficit, quia valde rarum est, quod hostis noster electorum saluti etiam vulneribus servit.
6 [26. ] Tentatio aliquando meritorum est custodia. Diabolus tentando sanctos ad regnum servat invitus.---Maxilla tamen Behemoth istius perforata intelligi et aliter potest, ut in ore tenere dicatur non quos iam perfecte peccato implicavit, sed quos adhuc peccati persuasionibus tentat, quatenus ei quemlibet mandere sit de peccati eum delectatione tentare. Mandendum quidem, sed non deglutiendum acceperat Paulum, quando illum post tot revelationum sublimia stimulis carnis agitabat [II Cor. XII, 7]. Tunc ergo cum contra illum licentiam tentationis accepit, in maxilla eum tenuit, sed perforata. Qui vero elatus perire poterat, tentatus est ne periret. Tentatio ergo illa non vorago vitiorum, sed custodia meritorum fuit, quia Leviathan iste fatigando eum in afflictione contrivit, sed non in culpa capiendo devoravit. Elatos autem in sanctitate viros non amitteret, nisi tentaret. Sancti quippe non essent, qui de sanctitatis gloria superbirent, et tanto sub eius iure caderent, quanto se in suis virtutibus elevarent. Sed miro dispensationis ordine dum tentantur humiliantur, dum humiliantur eius esse iam desinunt. Bene ergo maxilla Behemoth istius perforata dicitur, quia electos Dei unde conterit, inde amittit; unde tentat ut perdat, agit inde ne pereant. Antiquus itaque hostis, occultis Dei dispensationibus serviens, sanctorum animas ad interitum tentat volens, sed ad regnum tentando servat invitus. Maxilla ergo eius perforata est, quia eos quos tentando, id est mandendo conterit, quasi cum deglutit amittit. Quod quia non humana sed divina providentia agitur, ut utilitati iustorum ipsa vetusti adversarii astutia suffragetur, quatenus cum electos tentat, eos magis tentando custodiat, bene ad beatum Iob dicitur: Aut armilla perforabis maxillam eius? Subaudis ut ego, qui provide cuncta disponens, electos meos inde robustius in integritate custodio, unde eos per maxillam Leviathan istius labefactari aliquo modo ab integritate permitto. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.90v bsb4611.111 csg209.334 sbb354.328 uwb149.41

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XI . <<<     >>> XIII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik