monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, X. <<<     >>> XII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT XI [Rec. X].

1 VERS. 21.---Nunquid pones circulum in naribus eius?
2 [21. ] Circulus in naribus diaboli divinae virtutis omnipotentia.---Sicut per nares insidiae, ita per circulum divinae virtutis omnipotentia designatur. Quae cum apprehendi nos tentationibus prohibet, miris ordinibus antiqui hostis insidias circumplectens tenet. Circulus ergo ei in naribus ponitur, dum circumducta protectionis supernae fortitudine, [Duo Germ., Laud. ac Val. Cl., eius sagacia. Turon., eius sagitta retinetur.] eius sagacitas retinetur, ne contra infirmitatem hominum tantum praevaleat, quantum perditionis argumenta latenter explorat. Potest etiam circuli nomine occulti iudicii adiutorium designari, quod in huius Behemoth naribus ponitur, cum a callida sua crudelitate refrenatur. Unde bene per prophetam, cum ab Israelitarum laesione prohibetur, regi Babyloniae dicitur: Ponam circulum in naribus tuis [Isai. XXXVII, 29]. Ac si aperte diceretur: Cogitando insidias suspiras; sed explere quod appetis non valendo omnipotentiae meae circulum in naribus portas, ut cum bonorum mortem ardentius anhelas, ab eorum vita vacuus redeas. Quod vero hoc loco circulum, hoc et Scriptura sacra per Ioannem in Apocalypsi falcem vocat. Ait enim: Vidi, [Laud., duo Germ. ac Val. Cl., et ecce nubes candida.] et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam [Apoc. XIV, 14]. Potestas enim divini iudicii, quia undique stringit, circulus dicitur; et quia intra se omnia incidendo amplectitur, falcis appellatione signatur. In falce enim quidquid inciditur, quaquaversum flectitur, intus cedit. Et quia potestas superni iudicii nullatenus evitatur, intra ipsam quippe sumus, quo libet fugere conemur, recte cum venturus iudex ostenditur, falcem tenere perhibetur, quia cum potenter ad omnia obviat, incidendo circumdat. Esse se intra [Vindoc., Ebroic., Pratel., iudicis.] iudicii falcem Propheta vidit, cum diceret: Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum ades. Si sumpsero pennas meas [Laudun., Vindoc., Pratel., diluculo. Val. Cl., ante lucem diluculo.] ante lucem, et habitavero [Corb. Germ., Laud. et Gemet., in postremo maris.] in extremis maris, etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua [Psal. CXXXVIII, 8, 9, 10]. Intra quamdam falcem se vidit, cum ex nullo sibi loco patere fugae aditum posse cognovit, dicens: Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus [Psal. LXXIV, 7]; subaudis patet via fugiendi, atque mox ipsam supernae potentiae omnimodam comprehensionem subdens, ait: Quoniam Deus iudex est. Ac si diceret: Fugiendi via undique deest, quia ille iudicat qui ubique est. Divina itaque iudicia sicut signantur falce, quia circumvallantia incidunt, ita exprimuntur circulo, quia undique stringunt. In Leviathan itaque naribus a Domino circulus ponitur, quia iudicii eius potentia in insidiis suis ne quantum vult praevaleat coarctatur. Dicatur ergo: Nunquid pones circulum in naribus eius? Subaudis ut ego, qui astutas eius insidias omnipotenti iudicio constringo, ut nec tantum tentet quantum appetit, nec tantum capiat quantum tentat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.90r bsb4611.109 csg209.332 sbb354.326 uwb149.40

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik