Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT X.
1 | IBID.---Et fune ligabis linguam eius. |
2 | [18. ] Eius linguam Dominus ligavit, dum silere coegit errores.---Subaudis ut ego. Scriptura enim sacra fune aliquando dimensionum sortes, aliquando peccata, aliquando fidem designare consuevit. Nam propter haereditarias dimensionum sortes dicitur: Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi . Funes quippe in praeclaris cadunt, dum per humilitatem vitae sortes nos patriae melioris excipiunt. Rursum quia fune peccata signantur, per prophetam dicitur: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis . Iniquitas namque in funiculis vanitatis trahitur, dum per augmentum culpa protelatur. Unde et per Psalmistam dicitur: Funes peccatorum circumplexi sunt me . Quia enim funis addendo torquetur ut crescat, non immerito peccatum in fune figuratur, quod perverso corde saepe, dum defenditur, multiplicatur. Rursum fune fides exprimitur, Salomone attestante, qui ait: Funiculus triplex difficile rumpitur , quia fides videlicet, quae de cognitione Trinitatis ab ore praedicantium texitur, fortis in electis permanens, in solo reproborum corde dissipatur. Hoc itaque loco funis nomine sive peccatum, sive fidem nil obstat intelligi. [Vet. XIII.] Incarnatus etenim Dominus noster fune Leviathan linguam ligavit, quia in similitudine carnis peccati apparuit, et omnia errorum eius praedicamenta damnavit . Unde Paulo attestante dicitur: Et de peccato damnavit peccatum [Ibid.]. Fune linguam ligavit, quia per similitudinem carnis peccati ab electorum suorum cordibus cuncta eius fallaciae argumenta destruxit. Ecce enim apparente in carne Domino, Leviathan lingua ligata est, quia eius veritate cognita, illae falsitatis doctrinae tacuerunt. |
3 | [19. ] Academici et Mathematici refelluntur.---Ubi enim nunc est Academicorum error, qui certe conantur astruere certum nil esse, qui impudenti fronte assertionibus suis fidem ab auditoribus exigunt, cum vera esse nulla testantur? Ubi Mathematicorum superstitio qui, dum signorum cursus suspiciunt, vitas hominum in siderum momenta suspendunt? Quorum aperte doctrinam saepe geminorum nativitas dissipat, qui cum uno eodemque momento horae prodeant, non in una conversationis qualitate perdurant. Ubi tot praedicamenta falsitatis, quae enumerare fugimus, ne ab exponendi ordine longe recedamus? Sed cuncta iam erroris doctrina conticuit, quia Leviathan linguam Dominus incarnationis suae fune constrinxit. Unde bene etiam per prophetam dicitur: Et desolabit Dominus linguam maris Aegyptii . Lingua quippe maris est scientia doctrinae saecularis. Bene autem mare Aegyptium dicitur, quia peccati obscuritate fuscatur. Linguam ergo maris Aegyptii Dominus desolavit, quia huius mundi falsam sapientiam per carnem se ostendendo destruxit. Fune ergo Leviathan lingua constringitur, quia per similitudinem carnis peccati ligata est praedicatio vetusti peccatoris. |
4 | [20. ] Disseminata sanctissimae Trinitatis fide scientia saecularis tacuit.---Si autem fides fune signatur, isdem nobis iterum intellectus innuitur, quia dum per praedicatores sanctos in mundo fides Trinitatis innotuit, contra electorum mentes erumpere mundi doctrina cessavit. Unde bene Domino per prophetam dicitur: Tu dirupisti fontes et torrentes, tu siccasti fluvios Ethan . Ethan quippe interpretatur fortis. Et quis est hic fortis, nisi de quo per Evangelium Dominus dicit: Nemo potest vasa fortis ingressus domum diripere, nisi prius fortem alliget ? Fontes itaque et torrentes Dominus dirupit, dum in apostolorum suorum cordibus fluenta veritatis aperuit. De quibus rursum per prophetam alium dicitur: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris . Ad eorum quippe doctrinam sitientes pergimus, ut veritatis plenas cordium nostrorum lagunculas reportemus. Sed emanantibus suis fontibus Ethan fluvios exsiccavit, dum doctrinam fortis et maligni spiritus ostenso radio suae veritatis arefecit. Leviathan ergo lingua fune stringitur, quia, extensa fide Trinitatis, errorum praedicamenta siluerunt. Sed quia iam se aperte extollere non valet, huc illucque circumiens per insidias mordet. [Vet. XIV.] Mira autem misericordia contra hunc pro nobis Dominus vigilat, atque eum et in hoc quod fraudibus molitur expugnat. Unde subditur: |