monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, VII . <<<     >>> IX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT VIII [Rec. VIII].

1 IBID.---Et in sudibus [Val. Cl., perforavit.] perforabit nares eius.
2 [15. ] Sagacissimas eius insidias detegendo, sancti veluti sude nares ipsius perforant.---Quid aliud sudes, id est palos accipimus, qui videlicet exacuuntur ut figantur, nisi acuta sanctorum consilia? Quae huius Behemoth nares perforant, dum sagacissimas eius insidias et vigilando circumspiciunt, et superando transfigunt. Per nares vero odor trahitur, et deducto flatu hoc agitur, ut res etiam quae longe est posita cognoscatur. Naribus ergo Behemoth callidae eius insidiae designantur, per quas sagacissime nititur et occulta cordis nostri bona cognoscere et haec pessima persuasione dissipare. In sudibus itaque Dominus nares eius perforat, quia callidas eius insidias acutis sanctorum sensibus penetrans enervat. Saepe autem bonorum vias tanta insidians arte circumvolat, ut per ea quae ab eis bene gesta cognoverit, ad malitiam aditum quaerat. Nam unde alium largiri quid conspicit, inde alium in discordiae flamma succendit; et cum hunc respicit misereri, illi persuadet irasci, ut dum bonum quasi non communiter factum insinuat, concordes animos a bono gratiae communis abscindat. Quia enim iustorum mentes ad mala suadendo non valet frangere, bonis satagit actibus inter eas mala seminare. Sed sancti viri has eius insidias tanto celerius vincunt, quanto et subtilius deprehendunt. Quod melius ostendimus, si unum e multis assertoribus veritatis in testimonium Paulum vocemus, sub quo quidam Corinthius dum incesti facinus perpetrasset, cum doctor egregius in carnis interitum ad satisfactionem poenitentiae Satanae tradidit, et in diem Domini salvum eius spiritum reservavit [I Cor. V, 5]. Magna quippe arte magisterii ipsi est traditus coactus in poenam cui sponte est substratus in culpa, ut qui auctor fuerat ad vitium nequitiae, ipse flagellum fieret disciplinae. Qua tamen bene gesta poenitentia, dum cognovisset Corinthios super eum iam misericorditer motos, ait: [In Laud. et Corb. Germ. tantum legitur, cui aliquid donastis et ego. Ac si diceret.] Cui aliquid donastis, et ego; nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi [II Cor. II, 10]. Communionis vero gratiam cogitans ait: Cui aliquid donastis, et ego. Ac si diceret: A bono vestro non dissentio, meum sit quidquid ipsi fecistis. Atque mox subdidit: Et ego si quid donavi, propter vos. Ac si diceret: Vestris actibus bonum addidi, quidquid propter vos misericorditer feci. Vestra ergo est utilitas bonitas mea, mea est utilitas bonitas vestra. Qui ipsam mox compagem cordium, in qua sic tenetur, adiungens subdidit: In persona Christi. [Vindoc., Pratel., Utic., Cui videlicet si dicere.] Cui velut si dicere praesumamus: Quare te ita caute discipulis copulas? quare vel te illorum, vel illos tuis actionibus tam sollicita mente conformas? illico subiunxit: Ut non circumveniamur a satana [Ibid., 11]. Cuius sagaces insidias quam acuto sensu transfigat insinuat subdens: Non enim ignoramus cogitationes eius. Ac si verbis aliis dicat: [In duob. Germ., in Edit. Vatic. Parisiis recusa, et in Gussanv., acuti.] Acutae auctore Domino sudes sumus, et nares Behemoth istius subtiliter circumspiciendo penetramus, ne hoc quod bene mens inchoat, ipse in malitiae finem vertat.
3 [Vet. XII.] [ 16. ] Christi divinitatem explorans, eius verbis in naso confixus est et captus.---Possunt per sudes acuta ipsius per carnem [Vindoc., manifesta.] manifestatae sapientiae verba signari, ut quia naribus odor trahitur, per Behemoth nares illa antiqui hostis exploratio figuretur. Qui cum Deum incarnatum esse dubitaret, hoc expetitis miraculis voluit tentando cognoscere, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant [Matth. IV, 3]. Quia ergo signorum indiciis odorem divinitatis eius cognoscere concupivit, quasi flatum naribus traxit. Sed dum ei protinus respondetur: Non in pane solo vivit homo. Et: Non tentabis Dominum Deum tuum [Ibid., 4, 7], quia sententiarum suarum acuminibus indagationem antiqui hostis veritas perculit, quasi nares eius sudibus perforavit. Sed quia Behemoth iste per varia fraudum argumenta distenditur, adhuc adiuncto et alio nomine notatur: nam subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.88v bsb4611.100 csg209.326c sbb354.321 uwb149.37

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik