2 | [14. ] Diabolus Christum deglutire cupiens, quasi hamo captus est.---Notandum valde est quod Scripturae suae verba misericorditer temperans Deus, modo nos asperis incitationibus terret, modo blandis consolationibus refovet, et terrorem fomentis miscet, et fomenta terrori, ut dum circa nos utrumque mira magisterii arte temperatur, nec desperate inveniamur territi, nec incaute securi. Nam cum Behemoth astutas insidias, atque effrenatas vires multiplicibus sententiis indicasset, protinus unigeniti Filii sui Redemptoris nostri commendat adventum, et quo ab illo ordine Behemoth iste sit perimendus insinuat, ut quia cor nostrum narrata illius virtute perculerat, moerorem nostrum citius indicata eius perditione relevaret. Igitur postquam dixit: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius, ipsum illico dominicae incarnationis adventum annuntiat, dicens: In oculis eius quasi hamo capiet eum. Quis nesciat quod in hamo esca ostenditur, aculeus occultatur? Esca enim provocat, ut aculeus pungat. Dominus itaque noster ad humani generis redemptionem veniens, velut quemdam de se in necem diaboli hamum fecit. Assumpsit enim corpus, ut in eo Behemoth iste quasi escam suam mortem carnis appeteret. Quam mortem dum in illo iniuste appetit, nos quos quasi iuste tenebat amisit. In hamo ergo eius incarnationis captus est, quia dum in illo appetit escam corporis, transfixus est aculeo divinitatis. Ibi quippe inerat humanitas quae ad se devoratorem duceret, ibi divinitas quae perforaret, ibi aperta infirmitas quae provocaret, ibi occulta virtus quae raptoris faucem transfigeret. In hamo igitur captus est, quia inde interiit unde devoravit. Et quidem Behemoth iste Filium Dei incarnatum noverat, sed redemptionis nostrae ordinem nesciebat. Sciebat enim quod pro redemptione nostra incarnatus Dei Filius fuerat, sed omnino quod idem Redemptor noster illum moriendo transfigeret nesciebat. Unde et bene dicitur: In oculis eius quasi hamo capiet eum. In oculis quippe habere dicimus quod coram nobis positum videmus. Antiquus vero hostis humani generis Redemptorem ante se positum vidit, quem, cognoscendo confessus, confitendo pertimuit, dicens: Quid nobis et tibi, Flii Dei? venisti ante tempus torquere nos . In oculis itaque suis hamo captus est, quia et novit, et momordit; et cognovit prius quem pertimesceret, et tamen post non timuit, cum in illo quasi escam propriam, mortem carnis esuriret. [Vet. XI.] Igitur quia caput nostrum per se quid fecit audivimus, nunc per membra sua quid faciat audiamus. Sequitur: |