2 | [12. ] Satanas homines pene omnes absorbuit ante Redemptorem; et post, non paucos deglutu.---Quid enim hoc loco fluvii nomine nisi humani generis decursio designatur, quae velut a fontis sui origine nascendo surgit, sed quasi ad ima defluens moriendo pertransit? Qui autem signantur appellatione Iordanis, nisi qui iam imbuti sunt sacramento baptismatis? Quia enim Redemptor noster in hoc flumine baptizari dignatus est, eius nomine debent omnes baptizati exprimi, in quo hoc ipsum contigit sacramentum baptismatis inchoari. Quia igitur Behemoth iste a mundi origine exortum, vix paucis electis evadentibus, humanum genus in ima defluens usque ad redemptionis tempora quasi quemdam in se fluvium traxit, bene nunc dicitur: Absorbebit fluvium, et non mirabitur. Quia vero et post Mediatoris adventum quosdam qui recte vivere negligunt etiam fideles rapit, recte subiungitur: Et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius. Ac si aperte diceretur: Ante Redemptorem mundi mundum non miratus absorbuit, sed, quod est gravius, etiam post Redemptoris adventum quosdam qui baptismatis sacramento signati sunt deglutire se posse confidit. Alios namque sub Christianitatis nomine positos devorat, quia in ipso eos fidei errore supplantat. Alios a rectitudine fidei nequaquam deviat, sed ad usum pravae operationis inclinat. Alios quantum vult in operatione immunditiae inflectere non valet, sed apud semetipsos intus in studio intentionis intorquet, ut dum a charitate mentem dividunt, rectum non sit quidquid extrinsecus operentur. Et fidem tenent, sed vitam fidei non tenent, quia aut aperte illicita faciunt, aut ex perverso corde quae agunt prava sunt, etiam si sancta videantur. Quia enim nonnulli confitendo fideles sunt, non vivendo, hinc est quod voce Veritatis dicitur: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum . Hinc rursum ait: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico ? Hinc Paulus ait: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant . Hinc Ioannes dicit: Qui dicit se Deum nosse, et mandata eius non custodit, mendax est . Hinc est quod de ipsa sua prima plebe Dominus conqueritur, dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me [ex Isai. XXIX, 13]. Hinc etiam Psalmista ait: Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei . Sed minime mirum fuit quod Behemoth iste ante lavacri undam, ante sacramenta coelestia, ante corpoream praesentiam Redemptoris, humani generis fluvium hiatu profundae persuasionis absorbuit; sed hoc valde mirum, hoc valde terribile est, quia multos aperto ore etiam post cognitionem Redemptoris suscipit, post lavacri undam polluit, post sacramenta coelestia ad inferni profundum rapit. Dicatur ergo, dicatur terribiliter voce Veritatis: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius. Neque enim pro magno diabolus habuit, quod infideles tulit; sed toto nunc annisu in illorum mortem se erigit, quos contra se regeneratos tabescit. Nemo igitur sibi fidem sine operibus sufficere posse confidat, cum scimus quod scriptum sit: Fides sine operibus mortua est . Nullus Behemoth morsum ex sola confessione fidei plene evasisse se existimet, quia iam quidem fluvium absorbuit, sed adhuc Iordanem sitit; et toties in os illius Iordanis fluit, quoties Christianus quisque ad iniquitatem defluit. Os quidem eius iam fide nos sublevante fugimus, sed magno studio curandum est, ne in hoc lubrica operatione dilabamur. Si ambulandi cautela negligitur, incassum credendo rectum iter tenetur, quia via quidem fidei ad coelestem patriam proficit, sed offendentes minime perducit. |
3 | [Vet. VIII.] [ 13. ] Iis praesertim qui sanitate praestant, insidiatur. Qui nisi summam vigilantiam adhibeant, peius de alto ruunt.---Habemus adhuc quod hac in re subtilius perpendamus. Hi enim quos per Iordanem diximus exprimi, possunt per fluvium designari. Qui enim fidem iam veritatis agnoverunt, sed vivere fideliter negligunt, recte fluvius dici possunt, quia videlicet deorsum fluunt. Iordanis vero Hebraeo vocabulo descensio eorum dicitur. Et sunt nonnulli qui viam veritatis appetentes semetipsos abiiciunt, atque a vitae veteris elatione descendunt; cumque aeterna cupiunt, valde se ab hoc mundo alienos reddunt, dum non solum aliena non appetunt, sed etiam sua derelinquunt, et non solum in eo gloriam non quaerunt, sed hanc cum se obtulerit, etiam contemnunt. Hinc est enim quod voce Veritatis dicitur: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum . Semetipsum enim abnegat, qui, calcato typho superbiae, ante Dei oculos esse se a se alienum demonstrat. Hinc Psalmista ait: Memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim , Iordanis quippe, ut dixi, descensio, Hermoniim autem anathema, id est alienatio, interpretatur. De terra igitur Iordanis et Hermoniim Dei reminiscitur, qui in eo quod semetipsum deiicit, atque a se alienus existit, ad conditoris sui memoriam revocatur. Sed antiquus hostis hoc pro magno non habet, quod sub iure suae tyrannidis terrena quaerentes tenet. Propheta quippe attestante cognovimus quia esca eius electa . Neque enim mirum deputat, si eos absorbeat, quos superbia erigit, avaritia tabefacit, voluptas dilatat, malitia angustat, ira inflammat, discordia separat, invidia exulcerat, luxuria inquinans necat. Absorbebit ergo fluvium, et non mirabitur, quia pro magno non aestimat cum eos devorat, qui per ipsa suae vitae studia deorsum currunt; sed illos magnopere rapere nititur, quos, despectis terrenis studiis, iungi iam coelestibus contemplatur. [Vet. IX.] Unde absorpto fluvio recte subiungitur: Et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius, quia illos insidiando rapere appetit, quos pro amore supernae patriae a praesentis vitae gloria semetipsos deiicere agnoscit. Nonnulli quippe mundum deserunt, honorum transeuntium vana derelinquunt, et, ima humilitatis appetentes, humanae conversationis morem bene vivendo transcendunt; atque in tanta studiorum arce proficiunt, ut signorum iam virtutes operentur; sed quia semetipsos circumspiciendo tegere negligunt, inanis gloriae telo percussi, peius de alto ruunt. Hinc est enim quod aeternus iudex, qui occulta cordis examinat, eiusdem ruinae casum praenuntians intentat, cum dicit: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis quia nunquam novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem, nescio qui estis . Hinc etiam per prophetam dicitur: Vocavit Dominus iudicium ad ignem et devoravit abyssum multam, et comedet partem domus Domini . Iudicium quippe ad ignem vocatur, cum iustitiae sententia ad poenam iam aeternae concremationis ostenditur. Et multam abyssum devorat, quia iniquas atque incomprehensibiles hominum mentes concremat, quae nunc se hominibus etiam sub signorum miraculis occultant. Pars autem domus Domini comeditur, quia illos quoque gehenna devorat, qui nunc quasi in sanctis actibus de electorum numero se esse gloriantur. Qui ergo hic Iordanis, ipsi illic pars domus Domini vocantur. Antiquus ergo hostis habet fiduciam quod in os eius et Iordanis influat, quia nonnunquam calliditatis suae insidiis eos etiam qui iam electi putantur necat. [Vet. X.] Sed cuius cordis duritiam non ista Domini verba perturbent? cuius mentis constantia non ab intimis cogitationum radicibus quatiatur, cum hostis noster tantae esse contra nos fortitudinis demonstratur? Nullumne erit consolationis adiutorium? Erit certe, nam subditur: |