monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, III . <<<     >>> V .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT IV [Rec. IV].

1 VERS. 17.---Protegunt umbrae umbram eius.
2 [10. ] Umbrae sunt diaboli peccatores qui se invicem protegunt. Crimen dum defenditur, augetur.---Umbrae quippe sunt diaboli, omnes iniqui: qui dum imitationi iniquitatis eius inserviunt, quasi ab eius corpore imaginis speciem trahunt. Sicut autem umbrae eius sunt pluraliter reprobi, ita singulariter umbra eius est unusquisque peccator. Sed dum doctrinae iustorum mali contradicunt, dum ab eis iniquum quemlibet corrigi non permittunt, umbrae Behemoth istius umbram eius protegunt, quia peccatores quique in quo sibi male sunt conscii, in eo et alium peccantem defendunt. Umbrae umbram eius protegunt, dum nequissimorum facta nequlores perversis patrociniis tuentur. Quod hoc nimirum studio faciunt, ne dum culpa in qua et ipsi obligati sunt, in aliis corrigitur, ad ipsos quandoque veniatur. Se igitur tegunt dum alios protegunt, quia suam vitam inde praevident impeti, unde alios considerant libera correptione confundi. Sicque fit ut summa criminum dum defenditur augeatur, et uniuscuiusque nequitia eo sit ad perpetrandum facilis, quo difficilis ad puniendum. Scelera quippe peccantium tanto maiora incrementa percipiunt, quanto per defensionem potentium diu inulla tolerantur. Sed tales quique seu extra, seu intra sanctam Ecclesiam esse videantur, tanto se [Val. Cl., paratiores.] apertiores Dei hostes exhibent, quanto maiores sunt patroni vitiorum. Contra illum quippe suis defensio nibus pugnant, [Vulgati cum duob. Mss. Germ., cui ea quae displicent, defendendo multiplicant; quod sensu carere nobis videtur. Huic loco restituendo adhibuimus Mss. Vindoc., Pratel. et Utic.] cui ea displicent, quae defendendo multiplicant. Quod factum bene per prophetam Dominus sub Babylonis specie redarguit, dicens: Oriuntur in domibus eius spinae et urticae, et paliurus in munitionibus eius [Isai. XXXIV, 13]. Quid namque per urticas nisi cogitationum prurigines, quid vero per spinas nisi vitiorum punctiones accipimus? In domibus igitur Babylonis urticae et spinae pullulant, quia in confusione mentis reprobae et desideria cogitationum surgunt quae exasperant, et operum peccata quae pungunt. Sed haec agentes habent etiam nequiores alios defensores suos. Unde illic apte protinus subdidit: Et paliurus in munitionibus eius. Paliurus quippe tanta spinarum circumdatione densescit, ut prae asperitate tangi vix possit. Intus igitur urtica et spina nascitur, sed utrumque hoc exterius per paliurum munitur, quia videlicet minores iniqui mala quaelibet faciunt, sed ea nequissimi maiores tuentur. Unde bene et hic dicitur: Protegunt umbrae umbram eius. Dum enim malum peior vindicat, quasi umbra umbram, ne a veritatis lumine irradietur, obscurat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.86r bsb4611.88 csg209.321 sbb354.314 uwb149.33

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik