monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, II . <<<     >>> IV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT III [Rec. III].

1 VERS. 16.---Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus.
2 [5. ] Quid per umbram Scriptura intelligat.---Obumbratio in sacro eloquio aliquando incarnatio Domini ponitur, vel mentis refrigerium a fervore carnalium cogitationum, unde appellatione umbrae ex superna protectione hoc ipsum refrigerium cordis insinuari solet. Aliquando vero umbra, recedente charitate, torpor frigidae mentis accipitur. Nam quod dominica incarnatio servata veritate historiae, obumbrationis appellatione signetur, angelicus sermo testatur, qui ad Mariam ait: Virtus Altissimi obumbrabit tibi [Luc. I, 35]. Quia enim umbra non aliter exprimitur, nisi per lumen et corpus, virtus ei Altissimi obumbravit, quia in eius utero lux incorporea corpus sumpsit. Ex qua videlicet obumbratione omne in se refrigerium mentis accepit. Rursum per umbram ex superna protectione refrigerium cordis exprimitur, sicut Psalmista ait: Sub umbra alarum tuarum protege me [Psal. XVI, 9]. Vel sicut sponsa in Canticis canticorum adventum sponsi praestolata praenuntiat, dicens: Sub umbra illius [Pratel., quem desiderabam. Laud., quam desideravi. Val. Cl., quem desideravi.] quem desideraveram sedi [Cant. II, 3]. Ac si dicat: Ab aestu desideriorum carnalium sub adventus illius protectione requievi. Rursum per umbram recedente charitate, torpor frigidae mentis exprimitur, sicut de peccante homine scriptum est, quia secutus est umbram [Genes. III]. Calorem enim charitatis fugiens, veritatis solem homo deseruit, et sub umbra se interni frigoris abscondit. Unde et voce eiusdem Veritatis dicitur: [Laud. et Val. Cl., abundavit . . . refrigescit.] Abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum [Matth. XXIV, 12]. Unde primus homo post culpam inter arbores paradisi ad auram post meridiem absconsus invenitur [Genes. III, 8]. Quia enim meridianum charitatis calorem perdiderat, iam sub peccati umbra quasi sub frigore aurae torpebat.
3 [6. ] Satanas in his quos frigidos facit, facile quasi sub umbra requiescit. In illis securus iacet.---Iste igitur Behemoth quia in illis quasi quamdam requiem invenit, quos a veri solis ardore subtrahendo frigidos facit, sub umbra dormire perhibetur. Nonnunquam vero per umbram, si tamen cum adiectione mortis ponatur, vel mors carnis exprimitur, vel quilibet reprobi, qui antiqui hostis tenebras studio pravae operationis imitantur. Unde voce martyrum per Psalmistam dicitur: Humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis [Psal. XLIII, 20]. Umbra enim mortis electos Dei [Editi etiam vet. cum duob. Mss. Germ., opprimit. Et inferius: umbra eos mortis opprimit. Legendum esse operit persuadetur tum ex sacrae Script. textu adducto, et cooperuit nos; tum ex Mss. Anglic., Norm., Vindoc., etc.] operit, cum mors carnis, quae imago mortis aeternae est, ab hac eos vita disiungit, quia sicut illa animam a Deo, ita haec ab anima separat corpus. Vel certe umbra eos mortis operit, quia de antiquo hoste scriptum est: [Laud. et Val. Cl., nomen illius.] Nomen illi mors [Apoc. VI, 8]. Umbra ergo mortis sunt omnes reprobi, quia illius nequitiam elationis imitantur; eiusque imaginem quasi umbram exprimunt, dum eius in se malitiae similitudinem trahunt. Qui electos Dei operiunt, dum contra illos in atrocitate persecutionis temporaliter convalescunt. Hoc autem loco umbra nequitiae torpor accipitur, in qua iste Behemoth dormit, quia contra corda charitate calentia [Ebroic. aliique Norm., sollicitius . . . . securius iacet.] sollicitus vigilat, in frigidis autem mentibus securus iacet. Dormire enim in sanctorum mentibus non potest, quia et si quando se in eis ad breve momentum collocat, ipse eum desideriorum coelestium aestus fatigat, et quasi toties ut recedat pungitur, quoties ab eis amore intimo ad aeterna suspiratur. Tantae eum voces excitant, quantae ex illorum mentibus sanctae cogitationes ad coelum clamant. Unde fit ut bonarum actionum armis territus, ac suspiriorum spiculis percussus fugiat, et ad corda reproborum frigida rediens, eam quam securus possideat malitiae umbram quaerat. Quae ubi ab illo inveniatur ostenditur, cum protinus subinfertur: In secreto calami.
4 [Vet. IV.] [ 7. ] Calami et arundinis variae significationes in sacra Scriptura.---In sacro eloquio calami vel arundinis appellatione aliquando verbum manens, aliquando doctorum peritia, aliquando mobilitas mentis, aliquando nitor gloriae temporalis accipitur. Per calamum quippe Verbi aeternitas designatur, cum voce Patris per Psalmistam dicitur: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis [Psal. XLIV, 2]. Quia enim quod loquimur transit, quod scribimus permanet, lingua Patris scribae calamus dicitur, quia ab eo est Verbum [Turon., Laud., Norm. et Germ., illius. Corb. Germ., quia ab eo verbum illius . . . generatur.] illi coaeternum, ac sine transitu generatum. Rursum per calamum scriptorum doctrina exprimitur, sicut de sancta Ecclesia propheta pollicetur, dicens: In cubilibus in quibus dracones prius habitabant, orietur viror calami et iunci [Isai. XXXV, 7]. Qua nimirum sententia, sicut in hoc opere longe superius diximus [Sup. lib. XXIX, n. 51], per calamum exprimitur doctrina scribentium, per iuncum viriditas auditorum. Rursum per calamum, seu certe arundinem, mentis mobilitas designatur, sicut Iudaeorum turbis in Ioannis laude a Domino dicitur: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam [Matth. XI, 7]? ut videlicet [Germ., Laud. et Val. Cl., subintelligatur; Ioannes quippe arundo, etc.] subintelligatur non. Ioannes quippe arundo vento agitata non erat, quia eius mentem Spiritu sancto solidam per diversas partes nullus linguarum flatus inclinabat. Rursum per calamum vel arundinem nitor gloriae temporalis exprimitur, sicut de iustis per Sapientiam dicitur: Fulgebunt iusti, et tanquam scintillae in arundineto discurrent [Sap. III, 7]. Arundinetum namque vitam saecularium appellat, qui more arundinum per temporalem gloriam foris quasi ad alta proficiunt, sed intus a soliditate veritatis inanescunt. Unde et Iudaeorum regnum calamo comparatur, cum per prophetam apparente in veritate carnis Domino dicitur: Calamum quassatum [Iidem et Corb. Germ., non conteret.] non confringet, et linum fumigans non exstinguet [Isai. XLII, 3]. Quid enim calami nomine, nisi Iudaici populi temporale regnum denuntiat, [Al., virens, ut legitur in Ed. etiam antiquioribus, non autem in Mss. nostris.] nitens quidem exterius, sed interius vacuum? Et quia in eodem populo genus iam regale defecerat, et regnum eius alienigena possidebat, apte hoc idem regnum calamum quassatum vocat. Quid vero per linum, nisi eius sacerdotium exprimitur, quod lineis nimirum vestibus utebatur? Quod quia in adventu Domini charitatis ardorem perdidit, quasi amisso iam igne fidei, non ardens, sed fumigans fuit. Incarnatus autem Dominus calamum quassatum non confregit, et linum fumigans non exstinxit, quia Iudaeae regnum, quod pene destructum iam fuerat, eiusque sacerdotium quod ignem fidei non tenebat, non potestate iudicii perculit, sed cum patientiae longanimitate toleravit.
5 [8. ] Mentes saecularium gloriae temporali deditae, arundini similes.---Hoc ergo loco quid aliud appellatione calami, nisi mentes saecularium temporali gloriae deditae designantur? Qui tanto apud semetipsos intus inanescunt, quanto alti et nitidi exterius ostenduntur, quia dum ad exteriorem gloriam per superficiem defluunt, nulla intus firmitate solidantur. More quippe calami intus sunt quidem per fatuitatem vacui, sed foris per speciem et ostentationem pulchri; sed quanto ab eis exterior gloria studiosius quaeritur, tanto eorum corda gravioribus cogitationum stimulis agitantur. Unde recte nunc Behemoth iste in secreto calami dormire perhibetur, quia quorum studia ad appetitum temporalis nitoris atque altitudinis commovet, [Ita Mss., duo Germ., Anglic., Norm., Vindoc., Laud., Val. Cl., Longip. Editi vero, eorum corda tenacius tenet.] eorum corda tacitus tenet; et quasi ipse ibi quietus dormit, ubi eos quos possidet quiescere non permittit. Dum enim excedere caeteros [Laud., duo Germ. et Val. Cl., honorum.] bonorum altitudine ambiunt, dum more calami per nitorem exterioris munditiae iustorum speciem, quasi solidarum arborum corticem, vincunt, in hoc quod ipsi interius vacui remanent, locum Behemoth isti, ubi apud se requiescere debeat, praebent. [Vet. V.] Unde et in Evangelio Dominus dicit quod spiritus exiens qui in locis aridis et inaquosis requiem non invenit, quia domum quam reliquerat vacuam scopisque mundatam reperit, hanc multiplicior intravit [Matth. XII, 43, seq.]. Quia enim fluxa fit terra quae infunditur, loca arentia atque inaquosa sunt corda iustorum, quae per disciplinae fortitudinem ab omni carnalis concupiscentiae humore siccantur. Unde hic quoque adhuc ubi Behemoth iste dormiat, demonstratur, cum protinus subditur: In locis humentibus.
6 [9. ] Carnales homines locis humidis similes. Diabolus hominibus per elationem vel per luxuriam dominatur.---Loca enim humentia sunt terrenorum hominum mentes, quas humor carnalis concupiscentiae, quia replet, fluidas facit. In quibus Behemoth iste iniquitatis suae vestigia tanto altius imprimit, quanto in eisdem mentibus [Longip., pes transitus. Quam diversam lectionem annotavit Gussanv. Huic favent sequentia: pes quippe, etc.] pertransitus illius quasi in fluxa terra descendit. Loca quippe humentia sunt opera voluptuosa. Pes quippe in arida terra non labitur, fixus vero in lubrica vix tenetur. In locis ergo humentibus iter vitae praesentis faciunt, qui in hac ad iustitiam recti stare non possunt. In his itaque locis humentibus Behemoth dormit, quia in reproborum hominum lubrica operatione requiescit. Nonnulli vero loca humentia, membra genitalia suspicantur. Quod si ita est, quid aperte aliud locis humentibus nisi luxuria designatur, ut et per calamum gloria superbiae, et per loca humentia luxuria corporis exprimatur? Duo quippe haec sunt vitia, quae humano generi immaniter dominantur, unum videlicet spiritus, atque aliud carnis. Elatio namque spiritum erigit, luxuria carnem corrumpit. Antiquus itaque hostis humanum genus vel per elationem praecipue, vel per luxuriam premens, in secreto calami atque in locis humentibus dormit, quia hominem damnatum sub ditione suae dominationis aut per elationem spiritus, aut per carnis corruptionem tenet. Quosdam vero in utroque possidet, quia cum eos superbiae spiritus elevat, a tumore suae altitudinis nec verecundia corruptionis inclinat. Sed nunquid contra hos intra sanctam Ecclesiam incessanter quotidie virtutum magistri non vigilant? Nunquid redarguere [Turon., voluptates infirmas. Unus Ebroic., voluntates infimas.] voluptates infimas, et suadere gaudia patriae coelestis cessant? Sed pravorum mentes tanto obstinatius summa non audiunt, quanto arctius infimis inhaeserunt. Quibus neque hoc sufficit, ut ipsi pereant, sed adhuc, quod est deterius, cum quoslibet argui emendarique conspiciunt, iustorum increpationibus obviant, ne saltem alii corrigantur. Unde et bene subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.85r bsb4611.80 csg209.315 sbb354.309 uwb149.30

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, II . <<<     >>> IV .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik