monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, I. <<<     >>> III .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT II [Rec. II].

1 IBID.---Omnes bestiae agri [Pratel. ac Utic., ludunt.] ludent ibi.
2 [4. ] Ludus daemonum est humanas mentes de vitio in vitium rotare.---Quid per bestias nisi immundi spiritus, quid per agrum nisi praesens saeculum designatur? Unde de ipso malignorum spirituum principe contra Ephraim dicitur: Bestia agri scindet eos [Osee XIII, 8]. Vel sicut Isaias ait: Et mala bestia [Val. Cl. et duo Germ., non transibit.] non ascendet per eam [Isai. XXXV, 9]. Quia autem agri nomine mundus accipiatur, dominicus per Evangelium sermo testatur, qui ait: Ager autem est mundus [Matth. XIII, 38]. Agri ergo bestiae in herbis montium ludunt, quia proiecta de superioribus [Al., in hunc mundum.] in hoc mundo daemonia pravis superborum operibus delectantur. Bestiae in herbis ludunt cum reprobi spiritus humana corda in illicitas cogitationes pertrahunt. An non immundis spiritibus ludere est mentes hominum ad imaginem Dei conditas, modo ficta promissione decipere, modo vacuis terroribus irridere, modo eis transitoria gaudia quasi mansura imprimere, modo mansuras poenas quasi transitorias levigare? Harum procul dubio bestiarum illusionem pertimuerat, qui dicebat: Deus meus, in te confido, non erubescam; neque irrideant me inimici mei [Psal. XXIV, 2]. Quia igitur superborum cor ad omne vitium sternitur, ut cuilibet maligno spiritui irruenti prava cogitatione praeparetur, recte de herbis montium dicitur: Omnes bestiae agri ludent ibi. Pro eo enim quod superbi quique nullum malum cogitando praetereunt, nulla est agri bestia, quae non horum montium herbis satietur. Nam etsi quando carnis luxuriam fugiunt, interioris luxuriae vitium de ipsa castitate gloriando committunt. Si quando nil avare exterius rapiunt, nequaquam ab illecebra avaritiae mundi sunt, quia etsi res nullas ambiunt, favore tamen hominum laudem de continentia rapere conantur. Huic ergo Behemoth montes herbas ferunt, et omnes bestiae agri ludunt ibi, quia in superborum corde quilibet malignus spiritus tanto latius pascitur, quanto et omne vitium de superbia generatur. [Vet. III.] Sed quia audivimus quid iste Behemoth comedat, nunc audiamus necesse est ubi Interim per pravum suum desiderium requiescat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.84v bsb4611.78 csg209.314 sbb354.308 uwb149.30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik