monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, II .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT I.

1 [Vet. et Rec. I.] 1. Superbi diabolo familiarius serviunt.---Antiquo hosti, qui sub Behemoth nomine dominica voce describitur, superbi quique tanto familiarius serviunt, quanto huius vitae successibus apud semetipsos altius intumescunt. His namque cum gloria augetur elatio, cum elatione vero additur cura, huc illucque animus tenditur, quia et desideria cum rebus crescunt. Cumque cogitationes innumeras quasi agri fenum proferunt, eisdem cogitationibus velut desiderato pabulo Behemoth istius famem pascunt. Unde nunc recte dicitur:
2 VERS. 15.---Huic montes herbas ferunt
3 [2. ] Quid mons, quidve montes in sacra Scriptura significent.---In Scriptura sacra cum numero singulari mons ponitur, aliquando incarnatus Dominus, aliquando sancta Ecclesia, aliquando testamentum Dei, aliquando apostata angelus, aliquando quilibet haereticus designatur. Cum vero montes plurali numero nominantur, aliquando celsitudo apostolorum atque prophetarum, aliquando vero saecularium potestatum tumor exprimitur. Mons namque Dominum designat, sicut scriptum est: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium [Isai. II, 2]. Mons quippe est in vertice montium incarnatus Dominus, transcendens celsitudinem prophetarum. Rursum per montem sancta designatur Ecclesia, sicut scriptum est: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion [Psal. CXXIV, 1]. Sion namque speculatio dicitur, per quam scilicet speculationem contemplans Deum Ecclesia figuratur. Rursum per montem testamentum Dei exprimitur, sicut Habacuc ait: Deus a Libano veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso [Habac. III, 3]. Qui enim venturum se per testamenti sui paginas spopondit, quasi inde venit, unde velut sub promissione se tenuit. Quod videlicet testamentum bene mons umbrosus et condensus dicitur, quia spissis allegoriarum obscuritatibus opacatur. Rursum per montem angelus apostata designatur, sicut sub Babylonis regis specie de antiquo hoste praedicatoribus dicitur: Super montem [Gemet., duo Germ., Val. Cl. et pl., caligosum; et infra, super caligosum.] caliginosum levate signum [Isai. XIII, 2]. Praedicatores quippe sancti super caliginosum montem signum elevant, quando contra Satanae superbiam, qui saepe sub nebula simulationis absconditur, virtutem crucis exaltant. Rursum per montem haereticus quilibet exprimitur, sicut ex voce Ecclesiae Psalmista ait: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae, Transmigra in montem sicut passer [Psal. X, 1]? Cum enim fideli animae unitate relicta, in tumenti doctrina confidere haeretici praedicatoris dicitur, deserto Domino quasi in montem transmigrare suadetur. Rursum per montes apostolorum atque prophetarum celsitudo designatur, sicut scriptum est: Iustitia tua sicut montes Dei [Psal. XXXV, 7]. Et voce Pauli dicitur: Ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso [II Cor. V, 21]. Vel sicut iterum vore sperantis Ecclesiae Psalmista ait: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi [Psal. CXX, 1]. Rursum per montes saecularium potestatum tumor exprimitur, de quibus Psalmista ait: Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini [Psal. XCVI, 5], quia multi qui prius alta rigiditate tumuerant. Deo in carne apparente, magno sunt per poenitentiam timore liquefacti. Vel sicut idem Propheta iterum dicit: Ascendunt montes, et descendunt campi [Psal. CIII, 8]. Plerique enim persecutores Domini superbi contra eum veniunt, sed ab eo humiles revertuntur. Qui montes ascendunt per tumorem potentiae, sed campi descendunt, plani videlicet facti per cognitionem culpae.
4 [Vet. II.] [ 3. ] Elati male operando daemones alunt.---Sed quia nonnulli in elationis suae altitudine remanent, et ad divina obsequia flecti humiliter dedignantur, eo quod iuxta desiderium antiqui hostis prava cogitare ac perpetrare non desinunt, recte hoc loco de Behemoth dicitur: Huic montes ferunt herbas. Elati namque saeculi huic Behemoth herbas ferunt, quia ex eo illum reficiunt, quod nequiter operantur, Huic Behemoth herbas ferunt, quia suas illi offerunt fluxas et lubricas voluptates. Erunt enim, ait Apostolus, homines seipsos amantes [II Tim. III, 2]. Quorum descriptionem complexus est, dicens: Voluptatum amatores magis quam Dei [Ibid., 4]. Quae est ergo herba montium, nisi voluptas fluxa, quae ex corde gignitur superborum? Qui nisi Deum superbiendo contemnerent, nequaquam tot lubrica lasciviendo [Germ., Laudun., Ebroic. aliique Norm., penetrarent.] perpetrarent. Quibus nimirum herbis iste Behemoth pascitur, quia in eis poenam aeternae mortis [Laud., esuries.] esuriens, eorum perditis moribus satiatur. Superbi enim huius saeculi, etsi quando supernae dispensationis ordine praepediti, ab expletione pravorum operum cessant, prava tamen in cogitatione multiplicant, modo ut se potentiores caeteris, rebus et honoribus ostendant, modo ut eamdem suam potentiam in studio alienae laesionis exerceant, modo ut, lubricis motibus ducti, per levia se facta voluptatesque dissolvant. Qui dum rebus divinitus acceptis nequaquam recta, sed prava semper agere cogitant, quid aliud faciunt, nisi suis contra Deum donis pugnant? Quia igitur Behemoth iste in superborum mentibus sua semper desideria recognoscit, quasi herbas in montibus invenit, quibus refectum suae malitiae ventrem tendit. Bene autem subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.84r bsb4611.74 csg209.312 sbb354.306 uwb149.29

>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, II .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik