monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XXI. <<<     >>> XXIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, CAPUT XXII.

1 VERS. 13.---Cartilago eius quasi laminae ferreae.
2 [45. ] Duriores tentationes excitat cum laqueos sub specie virtutis occultat.---Quid enim per cartilaginem, nisi simulatio eius accipitur? Cartilago namque ossis ostendit speciem, sed ossis non habet firmitatem. Et sunt nonnulla vitia quae ostendunt in se rectitudinis speciem, sed ex pravitatis prodeunt infirmitate. Hostis enim nostri malitia tanta se arte palliat, ut plerumque ante deceptae mentis oculos culpas virtutes fingat, ut inde quisque quasi exspectet praemia, unde dignus est aeterna invenire tormenta. Plerumque enim in ulciscendis vitiis crudelitas agitur, et iustitia putatur, atque immoderata ira iusti zeli meritum creditur; et cum a distortis moribus peccantes dirigi caute debeant, violenta inflexione franguntur. Plerumque dissoluta remissio quasi mansuetudo ac pietas habetur; et dum plus quam decet delinquentibus temporaliter parcitur, ad aeterna supplicia crudeliter reservantur. Nonnunquam effusio misericordia creditur, et dum male servare culpa sit, peius spargi quod acceptum est non timetur. Nonnunquam tenacia parcitas putatur, et cum grave sit vitium non tribuere, virtus creditur accepta retinere. Saepe malorum pertinacia constantia dicitur, et dum mens a pravitate sua flecti non patitur, quasi ex recti defensione gloriatur. Saepe inconstantia quasi tractabilitas habetur, et quo quisque fidem integram nulli servat, eo amicum se hominibus aestimat. Aliquando timor incompetens humilitas creditur, et cum temporali formidine pressus quisque [Editi, ad defensionem. Melius in Vindoc., Laud., Norm., duob. Germ., quos sequimur, a defensione.] a defensione veritatis tacet, arbitratur quod iuxta Dei ordinem humilem se [Turon., potentioribus.] potioribus exhibeat. Aliquando vocis superbia veri libertas aestimatur, et cum per elationem veritati contradicitur, loquendi procacitas veritatis defensio putatur. Plerumque pigritia quasi continentia quietis attenditur, et cum gravis culpae sit recta studiose non agere, magnae virtutis meritum creditur a prava tantum actione cessare. Plerumque inquietudo spiritus, vigilans sollicitudo nominatur; et cum quietem quisque non tolerat, agendo quae appetit, virtutis debitae implere se exercitium putat. Saepe ad ea quae agenda sunt incauta praecipitatio laudandi studii fervor creditur; et cum desideratum bonum intempestiva actione corrumpitur, eo agi melius quo celerius aestimatur. Saepe accelerandi boni tarditas consilium putatur; et cum exspectatur ut ex [Pratel., Laud., duo Germ., Val. Cl., tractatione. Vet. Ed. Paris. et Basil., ex tractione.] retractatione proficiat, hoc insidians mora supplantat [Vet. XXIII]. Igitur cum culpa velut virtus aspicitur, necessario pensandum est quia tanto tardius mens vitium suum deserit, quanto hoc quod perpetrat, non erubescit; et tanto mens tardius vitium deserit, quanto, per virtutis speciem decepta, praemiorum etiam de eo retributionem quaerit. Facile autem culpa corrigitur quae et erubescitur quia esse culpa sentitur. Quia itaque error cum virtus creditur difficilius emendatur, recte dicitur: Cartilago eius quasi laminae ferreae. Behemoth enim iste que sub praetextu boni calliditatem suam fraudulentius exhibet, eo in culpa mentem durius tenet.
3 [46. ] Qui viam sanctitatis appetunt, aliquando in errorem lapsi, tardius emendantur. Frigidis mentibus frigidiores fiunt.---Hinc est quod nonnunquam hi qui viam sanctitatis appetunt in errorem lapsi tardius emendantur. Rectum quippe aestimant esse quod agunt, et sicut excolendae virtuti, sic vitio perseverantiam iungunt. Rectum existimant quod agunt, et idcirco suo iudicio enixius serviunt. Unde bene Ieremias cum diceret: Candidiores Nazaraei eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores; denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis, illico adiunxit: Adhaesit culis eorum ossibus, aruit, et facta est quasi lignum [Thren. IV, 7]. Quid enim Nazaraeorum nomine, nisi abstinentium et continentium vita signatur, quae nive et lacte nitidior dicitur? Nix enim ex aqua congelascit quae desuper venit, lac autem ex carne exprimitur quae in inferioribus nutritur. Quid ergo per nivem nisi candor vitae coelestis, quid per lac nisi temporalis dispensationis administratio demonstratur? Et quia plerumque continentes viri in Ecclesia tam mira opera faciunt, ut ab eis multi qui coelestem vitam tenuerunt, multi qui terrena bene dispensaverunt, superari videantur, et candidiores nive, et nitidiores lacte referuntur. Qui etiam, quia per fervorem spiritus, antiquorum ac fortium patrum nonnunquam vincere vitam videntur, recte subiungitur: Rubicundiores ebore antiquo. Dum enim [Laud., eboris.] ruboris nomen imprimitur, sancti desiderii flamma signatur. Ebur vero esse os magnorum animalium non ignoramus. Ebore itaque antiquo rubicundiores sunt, quia saepe ante humanos oculos nonnullis praecedentibus patribus [Vindoc., Ebroic. aliique Norm. studiis ferventiores. Germ., studii ferventiores.] studii ferventioris existunt. De quibus ut totum simul ostendatur, adiungitur: Sapphiro pulchriores. Aetherei quippe coloris est sapphirus. Et quia praecedentes multos, atque ad superna tendentes per coelestem conversationem videntur vincere, narrantur sapphiro pulchriores exstitisse. Sed plerumque dum virtutum copia etiam plus quam expedit prosperatur, in quamdam sui fiduciam mens adducitur, et decepta praesumptione propria, repente peccato subripiente fuscatur; unde recte subiungitur: Denigrata est super carbones facies eorum. Nigri enim post candorem fiunt, quia, amissa Dei iustitia, cum de se praesumunt, in ea etiam quae non intelligunt, peccata dilabuntur; et quia post amoris ignem ad frigus torporis veniunt, exstinctis carbonibus ex comparatione, praeferuntur. Nonnunquam enim dum timorem Dei per sui fiduciam deserunt, etiam frigidis mentibus frigidiores fiunt. De quibus recte subiungitur: Non sunt cogniti in plateis. Platea quippe sermonis Graeci ratione pro latitudine dicitur. Quid vero est humanae menti angustius quam voluntates proprias frangere? De qua fractione Veritas dicit: Intrate per angustam portam [Matth. VII, 13]. Quid autem latius quam nullis propriis [Laud., voluptatibus.] voluntatibus reluctari, et quaquaversum impulsus arbitrii duxerit se sine retractione diffundere? Qui ergo per fiduciam sanctitatis postposito meliorum iudicio [Corb. Germ. et Vindoc., proprias voluntates sequuntur.] se sequuntur, quasi per plateas pergunt. Sed non sunt cogniti in plateis, quia de vita sua aliud ostenderant quando frangendo voluntates proprias in angusto se calle retinebant. Et bene additur: Adhaesit cutis eorum ossibus. Quid in osse nisi duritia fortitudinis, quid in cute nisi mollities exprimitur infirmitatis? Cutis ergo eorum adhaerere ossibus dicitur, quia ab eis prava sentientibus infirmitas vitii duritia virtutis putatur. Infirma enim sunt quae faciunt, sed, elationis fiducia decepti, fortibus ea suspicionibus iungunt, et quo de se magna sentiunt, eo de sua nequitia emendari contemnunt. Unde et recte adiungitur: Aruit et facta est quasi lignum. Culpa quippe eorum tanto insensibilior redditur, quanto apud eos etiam laudabilis habetur. Quam recte aridam asserit, quia nulla sui [Duo Germ., Turon., Ebroic., caeterique Norm., cognitione.] cogitatione viridescit. Quod ergo apud Ieremiam per infirmitatem cutis, hoc apud beatum Iob per fragilitatem dicitur cartilago; et quod illic ossa per duritiam, hoc hic laminae ferreae esse memorantur. [Vet. XXIV.] Sed Behemoth iste, qui per membra sua extremo tempore contra electos Dei tanta se arte iniquitatis exercet, qui etiam per semetipsum ad decipiendas mentes in tanta insidiarum tergiversatione se exhibet, cuius naturae, cuius sit conditionis audiamus. Neque enim tam mira [Ita duo Germ., Turon., Vindoc., Norm., Laud. et Val. Cl. Vulgati vero, magna vel operari posset.] vel in maligna operatione posset, si non ex magna conditione subsisteret. Unde et mox mira pietate Dominus, ac si causas tantae astutiae tantaeque fortitudinis redderet, adiunxit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke23.81v bsb4611.60 csg209.302 sbb354.297 uwb149.23

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XXI. <<<     >>> XXIII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik