Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, CAPUT XX.
1 | IBID.---Nervi testiculorum eius perplexi sunt. |
2 | [36. ] Peccata ita implicata sunt, ut dum unum vitatur, fere semper labamur in aliud. Tribus ordinibus constat Ecclesia.---Nervi testiculorum eius sunt pestifera argumenta machinationum [Dist. 13, can. 2]. Per ipsa quippe calliditatis suae vires erigit, et fluxa mortalium corda corrumpit . Testiculi eius sunt suggestiones pravae, quibus in mentis corruptione fervescit, atque in construprata anima iniqui operis prolem gignit. Sed horum testiculorum nervi perplexi sunt, quia suggestionum illius argumenta implicatis inventionibus illigantur, ut plerosque ita peccare faciant, quatenus si fortasse peccatum fugere appetant, hoc sine alio peccati laqueo non evadant; et culpam faciant dum vitant, ac nequaquam se ab una valeant solvere, nisi in alia consentiant ligari. [Vet. XIX.] Quod melius ostendimus, si qua ex conversatione hominum illigationis huius exempla proferamus. Quia vero in tribus ordinibus sancta Ecclesia constat, coniugatorum videlicet, continentium, atque rectorum; unde et Ezechiel tres viros liberatos vidit, videlicet Noe, Daniel, et Iob ; et in Evangelio Dominus dum alios in agro, alios in lecto, atque esse in molendino alios perhibet , tres procul dubio in Ecclesia ordines ostendit; liquido satisfacimus, si singula ex singulis exquiramus. |
3 | [36. ] Tentationes saeculo militantium.---Ecce enim quidam dum mundi huius amicitias appetit, cuilibet alteri similem sibi vitam ducenti quod secreta illius omni silentio contegat se iureiurando constringit; sed is cui iuratum est adulterium perpetrare cognoscitur, ita ut etiam maritum adulterae occidere conetur. Is autem qui iusiurandum praebuit ad mentem revertitur, et diversis hinc inde cogitationibus impugnatur, atque hoc silere formidat, ne silendo, adulterii simul et homicidii particeps fiat; et prodere trepidat, ne reatu se periurii obstringat. Perplexis ergo testiculorum nervis ligatus est, quia in quamlibet partem declinet, metuit ne a transgressionis contagio liber non sit. |
4 | [37. ] Deo servire per obedientiam ambientium, praelatorum.---Alius cuncta quae mundi sunt deserens, atque per omnia frangere proprias voluntates quaerens, alieno se subdere regimini appetit, sed eum qui sibi apud Deum praeesse debeat minus cauta inquisitione discernit. Cui fortasse is qui sine iudicio eligitur, cum praeesse iam coeperit, agi quae Dei sunt prohibet, quae mundi sunt iubet. Pensans itaque subditus vel quae sit culpa inobedientiae, vel quod contagium saecularis vitae, et obedire trepidat, et non obedire formidat, ne aut obediens Deum in suis praeceptis deserat, aut rursum non obediens Deum in electo priore contemnat; et aut, illicitis obtemperans, hoc quod pro Deo appetit contra Deum exerceat, aut rursum, non obtemperans, eum quem suum iudicem quaesierat suo iudicio supponat. Aperte ergo iste per indiscretionis suae vitium perplexis testiculorum nervis astringitur, quia aut obtemperans, aut certe non obtemperans, in culpa transgressionis ligatur. Studebat proprias voluntates frangere, et curat eas etiam contempto priore solidare. Decrevit mundum funditus relinquere, et ad mundi curas vel ex aliena voluntate compellitur redire. Perplexi itaque nervi sunt, cum sic nos argumenta hostis illigant, ut culparum nodi quo quaeruntur solvi, durius astringant. |
5 | [38. ]Alius pensare pondus honoris ecclesiastici negligens, ad locum regiminis praemiis ascendit. Sed quia omne quod hic eminet plus moeroribus afficitur quam honoribus gaudet, dum cor tribulationibus premitur, ad memoriam culpa revocatur, doletque se ad laborem cum culpa pervenisse, et quam sit iniquum quod admiserit ex ipsa fractus difficultate agnoscit. Reum igitur se cum impensis praemiis agnoscens, vult adeptae sublimitatis locum deserere, sed timet ne gravius delictum sit suscepti gregis custodiam reliquisse; vult suscepti gregis curam gerere, sed formidat ne deterior culpa sit regimina pastoralis gratiae empta possidere. Per honoris ergo ambitum ligatum culpa hinc inde se conspicit. Esse quippe sine reatu criminis neutrum videt, si aut susceptus semel grex relinquatur, aut rursum sacra actio saeculariter empta teneatur. Undique metuit, et suspectus latus omne pertimescit, ne aut stans in empto regimine non digne lugeat, quod non etiam deserens emendat; aut certe regimen deserens, dum aliud flere nititur, rursus aliud de ipsa gregis destitutione committat. Quia ergo Behemoth iste ita inexplicabilibus nodis ligat, ut plerumque mens in dubium adducta, unde se a culpa solvere nititur, inde in culpa arctius astringatur, recte dicitur. Nervi testiculorum eius perplexi sunt. Argumenta namque machinationum eius quasi quo laxantur ut relinquant, eo magis implicantur ut teneant. |
6 | [Vet. XX.] [ 39. ] Ubi nullus evadendi sine peccato patet aditus, quid agendum. Coniugatorum concubitus pro explenda libidine culpae non expers.---Est tamen quod ad destruendas eius versutias utiliter fiat, ut dum mens inter minora et maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur, quia et qui murorum undique ambitu ne fugiat clauditur, ibi se in fugam praecipitat, ubi brevior murus invenitur. Et Paulus dum quosdam in Ecclesia incontinentes aspiceret, concessit minima, ut maiora declinarent, dicens: Propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat . Et quia tunc solum coniuges in admistione sine culpa sunt cum non pro explenda libidine, sed pro suspicienda prole miscentur, ut hoc etiam quod concesserat sine culpa, quamvis minima, non esse monstraret, illico adiunxit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium [Ibid., 6]. Non enim est sine vitio quod ignoscitur, et non praecipitur. Peccatum profecto vidit, quod posse indulgere praevidit. Sed cum in dubiis constringimur, utiliter minimis subdimur, ne in magnis sine venia peccemus. Itaque plerumque nervorum Behemoth istius perplexitas solvitur dum ad virtutes maximas per commissa minora transitur. Sequitur: |