2 | [31. ] Qui in Antichristi corpore debiliores sunt, ad perpetranda mala nequiores existunt.---Cartilago namque ossis quidem speciem habet, sed ossis fortitudinem non habet. Quid est ergo quod cartilago eius laminis ferreis comparatur, nisi quod hi qui in illo debiliores sunt, ad perpetranda mala nequiores existunt? Ferro quippe caetera metalla conciduntur, et cartilago eius ferro similis dicitur, quia hi qui in eius corpore ad ostensionem virtutum non sufficiunt contra necem fidelium acrius accenduntur. Quia enim cum eo se facere signa et prodigia non posse considerant, fideles se illi per crudelitatem probant; et pro eo quod innocentium corda corrumpere persuadendo non possunt, multiplicius caeteris bonorum corpora se exstinguere gloriantur. Bene ergo dicitur: Cartilago eius ut laminae ferreae, quia in eius corpore quod infirmius quisque crediderit, hoc est quod nequius incidit. Qui recte non ferro tantummodo, sed laminis ferreis comparantur, quia dum se circumquaque in crudelitate dilatare ambiunt, quasi in ferri se laminas extendunt. |