monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XVI . <<<     >>> XVIII

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, CAPUT XVII [Vet. XVI, Rec. XIV].

1 VERS. 13.---Ossa eius velut fistulae aeris.
2 [29. ] Qui sint Antichristi ossa.---In corpore ossa sunt quae continent membra, [Omittitur coniunctio et in duob. Germ., Gemet., Pratel., Val. Cl., illaeso sensu.] et quae continentur. Habet ergo carnes haec bellua, habet et ossa, quia et iniqui sunt alii, qui tamen ab aliis in errore retinentur, et nequiores alii, qui in errore et alios retinent. Quid itaque aliud ossa Antichristi quam quoslibet in eius corpore valentiores accipimus? in quorum corde iniquitas dum vehementer induruit, per eos tota eius corporis compago subsistit. Multi namque in hoc mundo divites videntur, qui dum rebus opibusque subnixi sunt, quasi ex fortitudine solidantur; sed largiendo haec ipsa quibus fulti sunt, ad suum alios errorem trahunt. Modo nonnullos ut pravi fiant donis illiciunt, modo nonnullos ut pravi permaneant muneribus astringuat. Quid itaque hi nisi Antichristi ossa sunt, qui dum malos continendo multiplicant, [Abest in a mss. Gemet. aliisque Norm., Laud., Val. Cl.] in eius corpore carnes portant? Hi nonnunquam in decipiendis auditoribus exhibent linguae dulcedinem, quia et spinae proferunt flores; et apparet quidem in eis quod oleat, sed latet quod pungat. Amaris dulcia, noxiis blanda permiscent, et potestate quidem admirandi videri appetunt, sed fallendi [Val. Cl., arte praemissa, colloquia, etc.] arte per remissa colloquia quasi humilitet substernuntur, et per sermonem de se insinuant quod per exhibitionem negant.
3 [30. ] Cur fistulis aeris comparantur.---Unde et recte ossa Behemoth istius aeris fistulis comparantur, quia nimirum, more metalli insensibilis, sonum bene loquendi habent, sed sensum bene vivendi non habent. Hoc namque quasi humiliter loquendo asserunt, quod elate vivendo contemnunt. Unde bene per Paulum dicitur: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens [I Cor. XIII, 1]. Bona quippe loquens, sed per amorem eadem bona non sequens, [In Gemet., ante correctionem, velut aes sonans cymbalum sonitum reddit.] velut aes aut cymbalum sonitum reddit, quia ipse non sentit verba quae ipse facit. [Vet. XVII.] Sunt vero nonnulli in huius belluae corpore non honorus claibri, non divitiis fulti, non virtutum specie decorati, non scientia calliditatis periti, sed tamen videri quales non sunt ambiunt, et idcirco contra bonorum vitam nequiores fiunt, de quibus et sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.78v bsb4611.45 csg209.291 sbb354.287 uwb149.18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik