monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XIV . <<<     >>> XVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, CAPUT XV [Rec. XII].

1 VERS. 12.---Stringit caudam suam quasi cedrum.
2 [22. ] Diabolus divina potestate ligatus, olim solvetur, et per Antichristum multa signa faciet.---Multa in his [In Val. Cl. additur suppetunt de insidiis Antichristi, quae, etc.] suppetunt, quae instruendis moribus proferantur; sed prius Behemoth istius violenta discutimus, ut post subtilius astuta detegamus. In Scriptura sacra cedri nomine aliquando alta excellentia gloriae coelestis exprimitur, aliquando autem pravorum rigida elatio designatur. Cedri nomine coelestis gloriae celsitudo exprimitur, sicut Psalmista testatur: Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur [Psal. XCI, 13]. Cedri rursus nomine superba pravorum potentia designatur, sicut per eumdem Prophetam dicitur: Vox Domini confringentis cedros [Psal. XXVIII, 5]. Quid autem cauda Behemoth istius, nisi illa antiqui hostis extremitas dicitur; cum nimirum vas proprium illum perditum hominem ingreditur, qui specialiter Antichristus nuncupatur? Qui quoniam modo honoribus saeculi, modo signis et prodigiis fictae sanctitatis in tumorem potentiae elevari permittitur, recte voce Dominica cauda illius cedro comparatur. Sicut enim cedrus arbusta caetera in altum crescendo deserit, ita tunc Antichristus mundi gloriam temporaliter obtinens, mensuras hominum et honoris culmine, et signorum potestate transcendet. Spiritus quippe in illo est qui, in sublimibus conditus, potentiam naturae suae non perdidit vel deiectus. Cuius idcirco virtus nunc minime ostenditur, quia dispensatione [Editi, divinae potentiae, quod minime mutassemus nisi omnes Mss. nostri coegissent.] divinae fortitudinis ligatur. Unde per Ioannem dicitur: Vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et calenam magnam in manu sua; et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit eum in abyssum, et clausit et signavit super eum [Apoc. XX, 1, 2, 3]. Ligatus quippe [Omittitur missus, in Laud. et Val. Cl.] missus in abyssum perhibetur, quia retrusus in pravorum cordibus, potentia divinae dispensationis astringitur, ne in quantum nocere valet effrenetur, ut quamvis per eos occulte saeviat, ad violentas tamen rapinas [Male in pler. Editis, superbia non erumpet, neque enim hic de superbiae vitio, sed de diabolo agitur. Correctioni praeluxerunt Mss. duo Germ., Norm., Laud., Val. Cl. et vet. Edit. Paris. ac Basil.] superbiae non erumpat. Sed illic quomodo in mundi fine sit solvendus intimatur, cum dicitur: Et postquam consummati fuerint mille anni, solvetur satan de carcere suo, [Gemet. et Corb. Germ., et exiet.] et exibit, et seducet gentes [Ibid., 7]. Millenario namque numero universum pro perfectione sua hoc quantumlibet sit Ecclesiae sanctae tempus exprimitur. Quo peracto, antiquus hostis suis viribus traditus, pauco quidem in tempore, sed in multa contra nos virtute, laxatur.
3 [23. ] Saeviet, sed ad breve tempus.---Quem quamvis saevitia ad crudelitatem dilatet, superna tamen misericordia dierum brevitate coangustat. Hinc enim Veritas per semetipsam dicit: Erit tunc tribulatio magna, qualis [Gemet. et Corb. Germ., nunquam fuit.] non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet [Matth. XXIV, 21]. Hinc rursum ait: Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis care [Ibid., 22]. Quia enim et superbos nos et infirmos Dominus conspicit, dies quos singulariter malos intulit misericorditer breviatos dicit, profecto et ut superbiam terreat de adversitate temporis, et infirmitatem refoveat de brevitate [Deest dierum in duob. Germ., Pratel. et Utic.] dierum.
4 [Vet. XIII.] [ 24. ] Ex signis quae faciet plus metuendus, quam ex poenis quas martyribus intulit.---Sed considerandum valde est, cum Behemoth iste caudam suam sicut cedrum sublevat, in quo tunc atrocior quam nunc se exerit surgat. Quae enim poenarum genera [Editi etiam antiquiores cum Germ. Ms., non novimus. Negationem quae sensum tollebat expunximus, suadentibus Mss. Anglic., Norm., Laud., Val. Cl., Corb. Germ. et aliis.] novimus, quae non iam vires martyrum exercuisse gaudemus? Alios namque improviso ictu immersus iugulo gladius stravit, alios crucis patibulum affixit, in quo et mors provocata repellitur, et repulsa provocatur. Alios hirsutis serra dentibus attrivit, alios armata ferro insulcans ungula [Ebroic. aliique Norm., Turon., Laud., Val. Cl. et Corb. Germ., sparsit.] carpsit, alios belluina rabies morsibus detruncando comminuit, alios ab intimis viscerum per cutem pressa vis verberum rupit, alios effossa terra viventes operuit, [Corb. German., Pratell. et nonnulli, alios altum . . . praecipitium fregit.] alios in altum demersos in mortem praecipitium fregit, alios in se proiectos aqua replendo absorbuit, alios edax flamma usque ad cineres depasta consumpsit. Cum igitur Behemoth iste caudam suam in fine mundi nequius dilatat, quid est quod in his tormentis tunc atrocius crescat, nisi hoc quod in Evangelio Veritas per semetipsam dicit: Surgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia; ita ut in errorem mittantur, si fieri potest, etiam electi [Matth. XXIV, 24]? Nunc enim fideles nostri mira faciunt, cum perversa patiuntur; tunc autem Behemoth huius satellites, etiam cum perversa inferunt, mira facturi sunt. Pensemus ergo quae erit humanae mentis illa tentatio, quando pius martyr et corpus tormentis subiicit, et tamen ante eius oculos tortor miracula facit. Cuius tunc virtus non ab ipso cogitationum fundo quatiatur, quando is qui flagris cruciat signis coruscat? Dicatur igitur recte: Stringit caudam suam quasi cedrum, quia nimirum et altus tunc erit veneratione prodigii, et durus crudelitate tormenti
5 [Vet. XIV.] [ 25. ] Antichristus alios mentitis virtutibus decipiet, alios vi superabit.---Non enim sola tunc potestate erigitur, sed etiam signorum ostensione fulcitur. Unde et per David dicitur: Insidiatur in occulto, quasi leo in cubili suo [Psal. IX, 30, ] [vel Psal. X, 9]. Ad apertam namque potentiam suffecisset ut leo esset, etiamsi insidians non fuisset; rursumque ad occultas versutias suffecisset, ut insidians subriperet, etiam si leo non esset. Sed quia hic antiquus hostis in cunctis suis viribus effrenatur, saevire per utraque permittitur, ut contra electos in certamine et fraude et virtute laxetur, virtute per potentiam, fraude per signa. Recte ergo et leo et insidians dicitur: insidians per miraculorum speciem, leo per fortitudinem saecularem. Ut enim eos qui aperte iniqui sunt pertrahat, saecularem potentiam ostentat; ut vero iustos etiam fallat, signis sanctitatem simulat. Illis enim suadet elationem magnitudinis, istos decipit ostensione sanctitatis. De hac cauda Behemoth istius sub draconis specie per Ioannem dicitur: Et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram [Apoc. XII, 4]. Coelum namque est Ecclesia quae in hac nocte vitae praesentis, dum in se innumeras sanctorum virtutes continet, radiantibus desuper sideribus fulget. Sed draconis cauda in terram stellas deiicit, quia illa Satanae extremitas, per audaciam assumpti hominis erecta, quosdam quos velut electos Dei in Ecclesia invenit obtinendo reprobos ostendit. Stellas itaque de coelo in terram cadere est relicta nonnullos spe coelestium, illo duce, ad ambitum gloriae saecularis inhiare.
6 [26. ] Per Antiochum praesignatus est.---Hinc Daniel sub Antiochi specie contra hanc draconis caudam loquitur, dicens: Deiecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas, et usque ad principem fortitudinis magnificatus est, et ab eo abstulit iuge sacrificium, et deiecit locum sanctificationis eius. Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium, propter peccata; et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur [Dan. VIII, 10-12]. De fortitudine quippe et de stellis deiicit, cum nonnullos et luce iustitiae resplendentes, et virtute operis robustos frangit. Qui usque ad principem fortitudinis magnificatur, quia contra ipsum auctorem virtutis extollitur. Iuge sacrificium tollit, [Laud., quia studium conversionis, studium Ecclesiae.] quia studium conversationis Ecclesiae in eis quos ceperit interrumpit. Robur vero ei propter peccata contra iuge sacrificium datur, quia nisi percuntium merita exigerent, eos [Vindoc., qui recte credebant.] qui recti credebantur, obtinere adversarius nequaquam posset. Veritas in terra prosternitur, quia fides tunc rerum coelestium ad desiderium vitae temporalis inclinatur. Et faciet, et prosperabitur, quia tunc non solum in reproborum mentibus, sed etiam in electorum corporibus crudelitate inaestimabili, sine qualibet obiectione grassabitur. Hinc rursum per Danielem dicitur: Consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones, et roborabitur fortitudo eius, sed non in suis viribus [Dan. VIII, 23]. Illius namque hominis fortitudo non suis viribus roboratur, quia Satanae virtute in gloriam perditionis attollitur. Hinc rursum ait: Interficiet robustos et populum sanctorum secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius [Ibid., 24, 25]. Robustos namque interficit, cum eos qui mente invicti sunt corporaliter vincit. Vel certe robustos et populum sanctorum secundum voluntatem suam interficit, cum eos qui robusti ac sancti credebantur ad nutum suae voluntatis trahit. In cuius manu dolus dirigitur, quia in illo fraus per opus adiuvatur. Quod enim fallendo dicit, hoc mira faciendo asserit; nam quidquid mendax lingua simulat, hoc quasi verum esse manus operis ostentat.
7 [27. ] Daniel et Paulus de Antichristo eadem docent.---Hinc rursum dicit: Contra principem principum consurget, et sine manu conteretur [Ibid., 25]. Hinc Paulus ait: Ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tanquam sit Deus [II Thess. II, 4]. Hinc rursum ait. Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Quod enim per Danielem dictum est: Contra Principem principum consurget [Dan. VIII, 25], hoc per Paulum dicitur: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Et quod per Danielem subiungitur: Sine manu conteretur [Ibid., 25], hoc per Paulum exprimitur: Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui [Additur in Gemet., Laud., Val., Cl., duob. Germ., et destruet illustratione adventus sui.] [II Thess. II, 8]. Sine manu quippe conteretur, quia non angelorum bello, non sanctorum certamine, sed per adventum iudicis solo oris spiritu aeterna morte ferietur. De huius Behemoth elatione item per Paulum dicitur: Qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur [Ibid., 4]. De quo Daniel cum quartam bestiam diceret decem cornibus fultam, protinus adiunxit: Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius; et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia [Dan. VII, 8]. Undecimum quippe huius bestiae cornu esse describitur, quia regni eius potentia iniquitate roboratur. [Vet. XV.] Omne enim peccatum undenarium est, quia dum perversa agit, [Duo Germ., Laud., Pratel. et nonnulli, praecepti decalogum.] praecepta decalogi transit. Et quia in cilicio peccatum plangitur, hinc est quod in tabernaculo vela cilicina undecim fiunt [Exod. XXVI, 7]. Hinc per undecimum Psalmum dicitur: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus [Psal. XI, 1]. Hinc in undenario numero [Gussanv., mendo fortasse typographico, remanere apostolus Petrus metuens.] remanere Apostolos Petrus metuens, Matthiam duodecimum, sorte missa, requisivit [Act. I, 26]. Nisi enim signari culpam per undenarium cerneret, impleri apostolorum numerum tam festine duodenario non curaret. Quia ergo per undenarium transgressio exprimitur, huius bestiae cornu undecimo ipse auctor transgressionis indicatur. Quod videlicet parvulum oritur, quia purus homo generatur: sed immaniter crescit, quia usque ad coniunctam sibi vim angelicae fortitudinis proficit. Quod tria cornua quae ei ante faciem sunt evellit, quia ditioni suae regna totidem quae sibi vicina sum subigit. Cuius oculi sunt ut oculi hominis, sed os ingentia loquitur, quia in illo humana quidem forma cernitur, sed verbis suis ultra homines elevatur. Quod ergo per Paulum dicitur: Extollens se super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, hoc Daniel propheta testatur, dicens: Os loquens ingentia [II Thess. II, 4]. Quod vero illum vel Daniel ingentia loqui, vel Paulus perhibet supra cultum Deitatis extolli, hoc est quod apud beatum Iob divino eloquio cedro comparatur. More enim cedri ab alta nititur, dum in omni fastu fallaciae, et virtutis robore et culminis elatione prosperatur. Bene autem stringere caudam dicitur, quia tota eius virtus in uno illo damnato homine congesta densatur, ut tanto per illum fortia ac mira faciat, quanto illum collectis suis viribus instigat. Sed quia quale sit iniquorum caput audivimus, nunc huic capiti quae membra adhaereant agnoscamus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.77r bsb4611.35 csg209.283 sbb354.281 uwb149.14

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XIV . <<<     >>> XVI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik