monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XIII . <<<     >>> XV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, CAPUT XIV [Rec. XI].

1 VERS. 11.---Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius.
2 [20. ] Diabolus per luxuriam utrique hominum sexui plerumque dominatur.---Seminaria coitus viris in lumbis esse, inesse autem feminis in umbilico perhibetur. Hinc est enim quod Veritas discipulis dicit: Sint lumbi vestri praecincti [Luc. XII, 35]. Hinc Petrus, cum luxuriam a corde restringeret, admonebat, dicens: Succincti lumbos mentis vestrae [I Pet. I, 13]. Hinc Paulus cum per Abrahae sacrificium Melchisedech tempore Levi [Laud. et Val. Cl., sacrificium.] sacerdotium diceret decimatum, ubi tunc in Abrahae corpore Levi lateret ostendens, ait: Adhuc enim in lumbis patris erat [Hebr. VII, 10]. Quia vero seminarium luxuriae feminis in umbiculo continetur propheta testatur, qui, sub specie feminae prostitutae, Iudaeae petulantiam increpans, ait: In die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus [Ezech. XVI, 4]. In die quippe ortus umbilicum praecidere est conversionis tempore carnis luxuriam resecare. Quia enim difficile est male inchoata corrigere, et semel formata deformiter in melius reformare, de ortu suo Iudaea reprehenditur, quae dum in Deo nata est, impraecisum umbilicum retinuit, quia fluxa luxuriae non abscidit. Quia igitur potestate diaboli utriusque generis sexus valde ex luxuriae infirmitate substernitur, et fortitudo eius in lumbis contra masculos, et virtus illius contra feminas in umbilico perhibetur.
3 [Vet. XII.] [ 21. ] Spiritus superbiam sequi solet carnis corruptio.---Sed cur cum Behemoth istum fenum comedere intulit, prima deceptionis eius argumenta luxuriae damna subiunxit, nisi quod liquido omnibus patet quia postquam semel hominis spiritum [Deest superbia in Laud., duob. Germ., Ebroic. aliisque Norman., et sic ad Behemoth refertur quod hic dicitur de superbia. Ebroic. aliique Norm., pro ad corruptionem, habent ad obrutionem.] superbia ceperit, mox se ad corruptionem carnis extendit? Quod in ipsis quoque hominibus primis agnoscimus, qui, dum post perpetratam superbiam pudenda membra contegunt, patenter indicarunt quia postquam apud semetipsos intus arripere alta conati sunt, mox in carne foris erubescenda pertulerunt [Genes. III, 7]. Behemoth itaque iste insatiabiliter saeviens, et devorare totum simul hominem quaerens, modo in superbiam mentem erigit, modo carnem luxuriae voluptate corrumpit. Bene autem nequaquam fortitudo eius in lumbis vel umbilico eorum dicitur qui prosternuntur, sed, fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius. Ac si aperte diceretur: Fortitudo eius in lumbis suis, et virtus illius in umbilico ventris sui, quia nimirum eius proprie corpus fiunt, qui, suggestionum turpium blandimentis decepti, ei per luxuriae fluxa succumbunt. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.76v bsb4611.33 csg209.282 sbb354.279 uwb149.13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik