2 | [18. ] Diabolus mundam spiritualium vitam labefactare potissimum cupit.---Si prophetarum sollicite verba discutimus, haec et illa uno spiritu prolata reperimus. Isaias namque cum cerneret vitam peccantium ab antiquo et insatiabile hoste devorari, ait: Leo sicut bos comedet paleas . Quid autem feni palearumque nomine nisi carnalium vita signatur? De qua per prophetam dicitur: Omnis caro fenum . Qui ergo hic Behemoth, illic leo; qui hic fenum, illic paleae nominantur. Sed perscrutari mens nititur cur iste vel apud Isaiam leo, vel hic dominica voce Behemoth, in comestione feni vel paleae, utroque loco, non equo, sed bovi comparetur. Quod tamen citius agnoscimus, si in utrisque animalibus quae sit nutrimentorum distantia perpendamus. Equi namque fenum quamlibet sordidum comedunt, aquam vero non nisi mundam bibunt. Boves autem aquam quamlibet sordidam bibunt, sed feno non nisi mundo vescuntur. Quid est ergo quod bovi, qui mundo pabulo pascitur, Behemoth iste comparatur, nisi hoc quod de isto antiquo hoste per prophetam alium dicitur: Esca eius electa ? Neque enim se eos gaudet rapere, quos pravis ac sordidis actionibus implicatos in imis secum respicit voluntarie iacere. Fenum ergo comedere sicut bos appetit, quia suggestionis suae dente conterere mundam vitam spiritalium quaerit. |
3 | [19. ] Multi videntur electi, et non sunt.---Sed quaerendum video quomodo Behemoth iste, fenum sicut bos comedens, vitam spiritualium consumere dicitur, cum, sicut supra dictum est, feni nomine vita carnalium designatur. Esca quoque eius electa iam non erit, si fenum comedens carnalem rapit. Sed ad haec citius occurrit, quia nonnulli hominum et apud Deum fenum sunt, et apud homines sanctitatis nomine censentur, cum et ante humanos oculos aliud ostendit vita, et ante divina iudicia aliud intendit conscientia. Ii itaque apud humana iudicia electi sunt, sed apud subtile Domini examen fenum. An ante divinos oculos Saul fenum non erat, de quo Samuel propheta populo dicebat: Certe videtis quem elegit Dominus ; et de quo paulo superius dicitur: Electus et bonus? Quem enim peccans populus meruit, et apud Deum reprobus exstitit, et tamen causarum ordine electus et bonus fuit. [Vet. XI.] Quia multi fenum, sunt, et electos se ex humana aestimatione suspicantur, bene per Salomonem dicitur: Vidi impios sepultos, qui etiam dum adhuc viverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi iustorum operum . Quia multi fenum sunt, sed tamen sanctitatis favore vallantur, bene quidam sapiens indicat, dicens: Transi, hospes, et orna mensam . Transeundo namque hospes ornare mensam dicitur, quia si ad altare Dei quis positus, per bona opera gloriam propriam quaerit, et de ostentatione sanctitatis eius laus altaris extenditur, et ipse tamen apud Deum in numero civium non habetur. Aliis eius opinio proficit, et tamen a Deo extraneus ipse pertransit. Mensam itaque transeundo decoravit, quia stare ad sacra noluit qui per omne quod agere studuit ad humanas laudes mente decurrit. Quia ergo nonnulli mundam quidem vitam per studium ducunt, sed ex illa intus placere non appetunt, recte et esca eius electa dicitur, et tamen fenum sicut bos comedere Behemoth iste perhibetur. Quasi enim ante os Behemoth istius mundum fenum in terra atque in infimis iacet, cum et vita quasi innocens per mandatorum custodiam agitur, et tamen inter actionem quae bona ostenditur cor ad appetenda sublimia non elevatur. Quid itaque utilitatis agit qui in se munditiam vitae custodit, si per intentionem infimam in ore Behemoth huius inveniendum se in terra derelinquit? Quia igitur omnipotens Deus quid hostis noster agat insinuat, nunc quomodo praevaleat innotescat, ut calliditatis eius nequitia quo apertius cognoscitur, eo facilius superetur. Sequitur: |