monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XI . <<<     >>> XIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, CAPUT XII [Vet. X, Rec. IX].

1 VERS. 10.---Ecce [In Val. Cl. et duob. Germ. ubique scribitur, Vehemoth. Ita etiam in Gemet.] Behemoth, quem feci tecum.
2 [16. ] Omnia creata sunt simul secundum substantiam, non secundum speciem.---Quem sub Behemoth nomine nisi antiquum hostem insinuat, qui interpretatus ex Hebraea voce, in Latina lingua animal sonat? Cuius inferius, dum malitia subditur, patenter persona monstratur. Sed cum de Deo scriptum sit quia fecit omnia simul [Eccli. XVIII, 1], cur hoc animal cum homine fecisse se indicat, dum cuncta quia simul fecerit constat? Rursum quaerendum est, quomodo Deus cuncta simul condidit, dum Moyses sex dierum mutatione variante distincte creata describat [Genes. I, 32]. Quod tamen citius agnoscimus, si ipsas causas originum subtiliter [Gemet., indicamus.] indagamus. Rerum quippe substantia simul creata est, sed simul species formata non est, et quod simul exstitit per substantiam materiae non simul apparuit per speciem formae. Cum enim simul factum coelum terraque describitur, simul spiritalia atque corporalia, simul quidquid de coelo oritur, simul factum quidquid de terra producitur indicatur. Sol quippe, luna et sidera quarto die in coelo facta perhibentur, sed quod quarto die processit in specie primo die in coeli substantia exstitit per conditionem. Primo die creata terra dicitur, et tertio arbusta condita, et cuncta terrae virentia describuntur; sed hoc quod die tertio se in specie protulit, nimirum primo die in ipsa de qua ortum est terrae substantia conditum fuit. Hinc est quod Moyses distincte per dies singulos condita omnia retulit, et tamen simul omnia creata subiunxit, dicens: Istae sunt generationes coeli et terrae, quando creatae sunt in die quo fecit Dominus coelum et terram, et omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis [Genes. II, 4, 5]. Qui enim diversis diebus creatum coelum et terram, virgultum, herbamque narraverat, nunc uno die facta manifestat, ut liquido ostenderet quod creatura omnis simul per substantiam exstitit, quamvis non simul per speciem processit. Hinc illic quoque scriptum est: Creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam fecit eos [Genes. I, 27]. Necdum enim Eva facta describitur, et iam homo masculus et femina perhibetur. Sed quia ex Adae latere procul dubio femina erat processura, in illo iam computatur per substantiam, a quo fuerat producenda per formam. Considerare tamen haec et in minimis possumus, ut ex minimis maiora pensemus. Herba namque cum creatur, necdum in illa fructus, necdum fructus sui semen ostenditur. Inest vero ei etiam cum non apparet fructus et semen, quia nimirum simul sunt in radicis substantia quae non simul prodeunt per temporis incrementa.
3 [17. ] Quo sensu angelus et homo simul creati. Angelus desertor peccando dona gratiae amisit, non naturae. Duo Manichaeorum principia reiiciuntur.---Sed quia haec simul creata per substantiam dicimus, quae prodire alia ex aliis invenimus, quo pacto cum beato Iob Behemoth creatus asseritur, cum neque una sit substantia angeli et hominis, neque homo ex angelo, neque angelus ex homine proferatur? Si vero propter hoc factus Behemoth cum beato Iob dicitur, quod creatura omnis ab auctore, qui in actione sua nequaquam temporis protelatione distenditur, simul condita non dubitatur, cur de Behemoth specialiter dicitur quod commune cum creaturis omnibus generaliter habetur? Sed si rerum causas subtili discussione [Vindoc., Gemet., Laud. et duo Germ., pulsamus.] pensamus, simul angelum factum hominemque cognoscimus, simul videlicet non unitate temporis, sed cognitione rationis; simul per acceptam imaginem sapientiae, et non simul per coniunctam substantiam formae. Scriptum namque de homine est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Genes. I, 26]. Et per Ezechielem ad Satan dicitur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore in deliciis paradisi Dei faisti [Ezech. XXVIII, 12]. In cuncta igitur creatura, homo et angelus simul conditus exstitit quia ab omni [Pratel., natura.] creatura irrationali distinctus processit. Quia ergo in cuncta conditione rerum nullum rationale animal nisi angelus et homo est, quidquid ratione uti non potest, cum homine factum non est. Dicatur itaque homini, dicatur de angelo, qui etsi potentiam sublimitatis perdidit, subtilitatem tamen naturae rationalis non amisit: Ecce Behemoth, quem feci tecum. Ut dum homo eum qui in ratione secum factus est, periisse considerat, vicinum sibi casum superbiae ex ipsa propinqui sui perditione pertimescat. In his autem verbis solerter intuendum est quod aperte voce dominica nefarium [Corb. Germ. et Gemet., Manis. Laud., Germ. et Turon., Manes.] Manichaei dogma reprehenditur, qui dum duo principia loquitur, tenebrarum gentem non factam asserere conatur. Quomodo enim non facta gens nequissima dicitur, dum Behemoth istum, videlicet auctorem nequitiae per naturam [Corb. Germ., Vindoc., Gemet. et Laud., conditam.] bene conditum se Dominus fecisse testatur? Sed quia Behemoth iste, cum quo sit factus audivimus, perditus quid agat audiamus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.75v bsb4611.27 csg209.277 sbb354.275 uwb149.11

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XI . <<<     >>> XIII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik