2 | [14. ] Pelagianorum error suis viribus salvari posse confidentium.---Ac si aperte diceret: Si potes terribilia haec facere, ipse quae protuli, tibi et non mihi deputo bona omnia quae fecisti. Si vero peccantes alios respiciendo non potes perdere, liquet quod a reatu nequitiae tua te non vales virtute liberare. Ecce divina voce ad beatum Iob dicitur quod sua dextera non salvetur, et tamen nonnulli hominum, qui ab huius viri viribus longe sunt, despecto Dei adiutorio, sua se fortitudine salvari posse confidunt. Pro quibus quid deprecari aliud debemus, nisi ut si iam dona bonorum operum perceperunt, hoc quoque donum accipiant, ut a quo haec acceperint discant? Quia autem praemissis verbis Dominus potentiam suae magnitudinis intulit, nunc in subsequentibus nequitiam antiqui hostis ostendit, ut bonus famulus et, auditis prius virtutibus Domini, sciret quantum diligeret, et, cognita post calliditate diaboli, disceret quantum timeret. Unde bene per prophetam dicitur: Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus (ocutus est, quis non prophetabit ? Postquam enim virtus ei sui conditoris innotuit, nequaquam illum vires adversarii latere debuerunt, ut eo magis defensori suo se humilius subderet quo hostis sui nequitias subtilius agnovisset, protectoremque suum tanto ardentius quaereret, quanto terribiliorem hostem cognosceret quem vitaret. Certum quippe est quia minus diligit ereptorem suum qui minus intelligit periculum quod evasit, et vile solatium deputat defensoris qui virtutem adversarii debilem putat. Unde bene ereptionem suam Domino tribuens propheta dicebat: Diligam te, Domine, virtus mea , aperte videlicet dicens: Eo te magis diligo, quo infirmitatem propriam sentiens, virtutem meam te esse cognosco. Hinc rursum ait: Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te , quia tunc nimirum misericordiae Domini mirae apud nosmetipsos qui eripimur fiunt, cum per easdem misericordias quam gravia fuerint pericula quae evasimus, agnoscuntur. |
3 | [15. ] Vires fraudes que hostis nostri describuntur.---Et quia sermone praecedenti Dominus beato Iob mira opera sanctorum sequentium patefecit, ut his auditis disceret de virtutum suarum culmine quam humilia sentire debuisset, nunc ei cum quo hoste bellum gerat ostenditur, et vires fraudesque illius subtilius indicantur, ut qui ad colloquium auctoris sui perductus est, argumenta adversarii aperte cognoscat. Verbis enim sequentibus fideli famulo Dominus cunctas hostis callidi machinationes insinuat, omne quod opprimendo rapit, omne quod insidiando circumvolat, omne quod minando terret, omne quod suadendo blanditur, omne quod desperando frangit, omne quod promittendo decipit. Cuncta ergo tergiversationis eius certamina exorditur, dicens: |