2 | [12. ] Deus corda superborum, terrenis negotiis et desideriis opprimi permittit.---Ac si dicat ut ego. Superbos enim atque impios iusto iudicio Dominus in pulvere abscondit, quia eorum corda ipsis quae, despecto amore creatoris, eligunt terrenis opprimi negotiis permittit. Unde et illorum vitam cum in extremo iudicio discutit, tanquam sibi absconditam non agnoscit, dicens: Nescio qui estis . Vita pravorum sub pulvere absconditur, quia abiectis et infimis desideriis gravatur. Quisquis enim adhuc ea quae mundi sunt appetit, quasi ante faciem veri luminis non apparet, quia nimirum sub pulvere terrenae cogitationis latet. Hunc pravarum cogitationum pulverem oppressa mens tolerat, quem ventus nequissimae tentationis apportat. [Vet. VIII.] Hinc est enim quod de unaquaque anima terrenis desideriis aggravata sub Ephraim specie per prophetam dicitur: Factus est Ephraim panis subcinericius, qui non reversatur . Ex natura quippe bene condita est nobis intentio, quae surgat in Deum; sed ex conversatione nequiter assueta inest voluptas, quae praesens premat in saeculum. Panis autem subcinericius ex ea parte est mundior, quam inferius occultat, atque ex ea parte sordidior, qua desuper cinerem tolerat. Quisquis ergo intentionem qua Deum debuisset quaerere negligit, quasi more panis subcinericii mundiorem partem inferius premit, et cum curas saeculi libenter tolerat, quasi congestum cinerem superius portat. Reversaretur autem panis subcinericius, si desideriorum carnalium cinerem repelleret, et intentionem bonam, quam in se dudum despiciendo oppresserat, superius ostentaret. Sed reversari renuit, cum mens, amore curarum saecularium pressa, molem superpositi cineris abiicere negligit, dumque assurgere in intentionem bonam non appetit, quasi mundiorem faciem subter premit. |
3 | [13. ] Dum superbiendo altiora petunt, ad inferiora retruduntur.---Apte autem subiungitur: Simul et facies eorum demerge in foveam. Ac si dicat, Ut ego. Iusto namque iudicio superborum facies Dominus in foveam mergit, quia intentionem cordis eorum sese ultra homines erigentem inferius deiicit. Ima enim respicit, cuius facies foveam attendit. Et bene de superbis dicitur quod eorum facies in foveam demerguntur, quia ima petunt, dum superbiendo altiora appetunt; et quo magis extollendo se erigunt, eo magis ruendo inferius tendunt. Terrenam quippe gloriam quaerunt, et infima sunt quae prospiciunt, dum superbiendo alta sectantur. Unde miro et diverso modo res agitur, ut humiles coelum petant, dum se inferius deiiciunt; superbi infima appetant, dum despiciendo caeteros quasi in altioribus extolluntur. Isti se, dum despiciunt, coelestibus iunguntur; illi, dum se erigunt, a superioribus dividuntur, atque, ut ita dixerim, illi se elevantes deprimunt, isti deprimentes elevant. Et bene de superbientibus per Psalmistam dicitur: Humiliat autem peccatores usque ad terram , quia ea quae infra sunt ambientes, dum extollendo se erigunt, amisso coelo quid aliud quam terram petunt? Quibus hoc ipsum iam in imis cecidisse est relictis superioribus ima quaesisse. Recte ergo eorum facies in foveam demergi perhibentur, quia sequentes infima, ad inferni barathrum tendunt. Iusto enim iudicio agitur, ut quos hic voluntaria aversio excaecat, illic ab intuitu veri luminis digna supplicii fovea abscondat. Igitur quia vir sanctus tanto divinae potentiae terrore discussus est, ut ei diceretur: Si habes brachium ut Deus, et si voce simili tonas, disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia, et caetera quae Deus quidem facere, sed homo vix sufficit audire, cuncta haec qua Dominus intentione praemiserit, fine subditae conclusionis ostendit, dicens: |