2 | [10. ] Omnis arrogans aut poenitendo cognoscit culpam, aut pereundo percipit poenam.---Ac si dicat ut ego. Apte autem ad vindictae ordinem arrogantibus superborum culpa praeponitur, quia nimirum non superbia de arrogantia, sed generatur arrogantia de superbia. Duobus autem modis a Domino peccator unusquisque respicitur, cum aut a peccato convertitur, aut ex peccato punitur. De respectu enim conversionis dicitur: Quia respexit Dominus Petrum, et recordatus Petrus verbi Iesu flevit amare . De respectu ultionis rursus dicitur: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum . Utrisque autem modis in humilitate arrogans sternitur, quia aut poenitendo cognoscit culpam, aut pereundo percipit poenam: |