monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, IV. <<<     >>> VI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, CAPUT V [Vet. IV, Rec. VI].

1 VERS. 4.---Si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas.
2 [6. ] Contemplata Dei sanctitate, ad humilitatem provocantur etiam sanctiores.---Quia humanum genus beatus Iob meritis transcendebat, eum pius conditor et eruditor ad considerandam similitudinem suae magnitudinis provocat, ut cognita tanta dissimilitudine, in humilitate se premat.
3 [7. ] Deus, etsi corporis expers, cum rebus corporeis comparatur. Anthropomorphitarum haeresis. Deo cur oculi et scapulae tribuantur. Recordari quo sensu dicitur. Quid Dei alae.---Sed cum in Deo vox et brachium dicitur, cavendum summopere est, ne quid in eo mens corporeum suspicetur. In Anthropomorphitarum namque haeresim cadere est, eum qui incircumscripte implet et circumplectitur omnia intra corporalia lineamenta concludere. Sed omnipotens Deus ad sua nos trahens, usque ad nostra se humiliat, atque ut alta insinuet, humilibus condescendit, quatenus parvulorum animus rebus cognitis enutritus, ad inquirenda exsurgat incognita, atque ab eo qui longe super ipsum est quaedam iuxta se audiens, quasi quibusdam ad illum passibus moveatur. Unde fit ut per Scripturam suam aliquando a corporibus hominum, aliquando a mentibus, aliquando vero ab avibus, aliquando etiam ab insensatis rebus quasdam longe dissimiles in se similitudines trahat. Plerumque enim a corporibus hominum in se similitudinem trahit, sicut de eo propheta ad Israelitas dicit: Qui tetigit vos, tangit pupillam oculi eius [Zach. II, 8]. Et sicut de eo rursum speranti homini per Prophetam dicitur: In scapulis suis obumbrabit tibi [Psal. XC, 4]. Constat nimirum quod in natura sua nec oculum Deus, nec scapulas habeat, sed quia nos per oculum cernimus, in scapulis vero onera sustinemus. Deus quod omnia videt, oculum habere perhibetur; quod vero nos tolerat, atque eo ipso quo tolerat servat, obumbrare nobis in scapulis dicitur. Ait enim: In scapulis suis obumbravit tibi. Ac si diceret peccatori homini, et post peccatum veniam deprecanti: Ea pietate Dominus te protegit, qua te pietate toleravit. Obumbrat enim in scapulis suis, quia dum portat, defendit. [Vet. V.] Aliquando vero a mentibus in se similitudinem trahit, sicut per prophetam ad Israel dicit: Recordatus sum tui, [Val. Cl., miserans adolescentiae tuae.] miserans adolescentiam tuam [Ierem. II, 2]. Et rursum per sponsae comparationem loquens ait: Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui [Isai. XLIX, 15]. Quis enim nesciat quia Dei memoria nec oblivione rumpitur, nec recordatione sarcitur? Sed dum aliqua deserens praetermittit, more mentium oblivisci dicitur; et cum post longum tempus quae voluerit visitat, nostrae mutabilitatis consuetudine recordatus vocatur. Quo enim pacto divinitatis eius vim oblivio dissipat, cui ipsa quoque laudabilis [Frigide cum duob. Germ. Vulgati etiam antiquiores, memoria essentialiter concordat. Gregorii mens est, Deo neque oblivionis neque memoriae nomen proprie convenire. Proindeque legendum, non concordat, ut ferunt omnes Anglic., Norm., Vindoc., Laud., etc.] memoria essentialiter non concordat? Nulla namque nisi aut praeterita, aut absentia recordantur. Quomodo ergo Deus praeteritorum reminiscitur, cum ipsa quae in semetipsis praetereunt eius nutui semper praesentia assistunt? Aut quomodo absentium recordatur, dum omne quod est per hoc illi praesto est, quod in ipso est? Quod si ei praesto non esset, omnino non esset; nam non existentia videndo creat, existentia videndo continet. Quidquid ergo creator non videt, essentia subsistendi caret. Aliquando autem ab avibus in illum similitudo trahitur, sicut per Moysen dicitur: Expandit alas suas, [Laud., Val. Cl., duo Germ. et pler. Norm., et accepit eos.] et assumpsit eos [Deut. XXXII, 11]. Et propheta ait: Sub umbra alarum tuarum protege me [Psal. XVI, 9]. Quia enim nos parvulos dum protegit nutrit, et non gravi atque onerosa, sed levi et blanda protectione nos refovet, dum suas in nos misericordias exerit, quasi more avium super nos alas tendit. Aliquando etiam insensatis rebus, propter infirmitatem nostram [Deest alta in Laud. et Val. Cl.] alta condescensione se comparat, sicut per prophetam dicit: Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum feno [Amos. II, 13]. Quia enim fenum est vita carnalium, sicut scriptum est: Omnis caro fenum [Isai. XL, 6], in eo quod Dominus vitam carnalium patitur, more plaustri fenum se portare testatur. Cui sub feni onere stridere est pondera et iniquitates peccantium cum querela tolerare. Cum ergo longe dissimiles in se similitudines trahat, solerter intuendum est quod quaedam talia aliquando dicantur in Deo propter effectum operis, aliquando autem ad indicandam eius substantiam maiestatis. Nam cum in Deo oculus, scapulae, [Omittunt pes in Ed. Supplevimus ex Mss. Vindoc., Norm. et al. In Corb. Germ. pro et alae legitur et alia.] pes atque alae nominantur, effectus quidem operationis ostenditur. Cum vero manus, brachium, dextera vel vox in Deo dicitur, per haec vocabula consubstantialis ei Filius demonstratur. Ipse quippe est et manus et dextera, de cuius ascensione per Moysen Pater loquitur, dicens: Tollam in coelum manum meam, et iurabo per dexteram meam [Deut. XXXII, 40]. Ipse brachium, de quo propheta ait: Et brachium Domini cui revelatum est. [Isai. LIII, 1]? Ipse vox, quia eum Pater gignendo dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te [Psal. II, 7]. Et de quo scriptum est: In principio erat. Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Per hoc Verbum fecisse Patrem omnia David asserit, dicens: Dixit, et facta sunt [Psal. XXXII, 9]. Deum ergo brachium babere est operantem Filium gignere, voce tonare est consubstantialem sibi Filium mundo terribiliter demonstrare. Beato igitur Iob cum dicit Dominus: Si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas, mira dispensatione pietatis eum dum increpat exaltat, quia eum quem sua comparatione superat superiorem cunctis demonstrat. Cui in hac propositione subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke23.73r bsb4611.14 csg209.266 sbb354.266 uwb149.6

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, IV. <<<     >>> VI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik