monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, III. <<<     >>> V .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, CAPUT IV.

1 VERS. 3.---Nunquid irritum facies iudicium meum, et condemnabis me, ut tu iustificeris?
2 [5. ] Iob iuste correptus, ut occultis Dei iudiciis etiam nesciens subderetur.---Quisquis contra Domini flagella semetipsum defendere nititur, flagellantis iudicium evacuare conatur. [Vindoc., Ebroic. aliique Norm., eodem sensu, nam cum non sua culpa feriri se dicat.] Nam cum culpa sua feriri se denegat, quid aliud [Sic Mss. Turon., Laud., Val. Cl. At cum duob. Germ., Pratel. et Utic., Editi etiam vet. quam iustitiam.] quam iniustitiam ferientis accusat? Beatum itaque Iob non idcirco flagella coelestia percusserunt, ut in eo culpas exstinguerent, sed potius ut merita augerent, quatenus qui tranquillitatis tempore in tanta sanctitate claruerat, et ex percussione patesceret quae in eo etiam patientiae virtus latebat. Qui quidem culpam suam inter flagella non inveniens, nec tamen flagella eadem causam sibi esse augendi meriti deprehendens, iniuste se feriri credidit, cum quid in se debuisset corrigi non invenit. Sed ne ipsa innocentia in tumorem elationis infletur, divina voce corripitur, et mens eius ab iniquitate libera, sed verberibus pressa, ad iudicia occulta revocatur, ut superna sententia, etsi non est cognita, non tamen credatur iniusta; sed eo saltem iustum credat omne quod patitur, quo nimirum constat quia Deo auctore patiatur. Magna enim satisfactio percussionis est voluntas iusta conditoris. Quae cum iniustum facere nihil solet, iusta agnoscitur etiam si latet. Nam cum pro iniustitiae peccato percutimur, si in percussione nostra divinae voluntati coniungimur, mox a nostra iniustitia ipsa coniunctione liberamur. Quisquis enim iam percussionem tolerat, sed adhuc causas percussionis ignorat, si iustum credens hoc ipsum contra se iudicium amplectitur, eo ipso ab iniustitia sua iam correctus est, quo percussum se iuste gratulatur. In vindicta enim sua Deo se socians, sese contra se erigit; et magna est iam iustitia, quod voluntati iudicis concordat in poena, cui discrepavit in culpa. Vir igitur sanctus, quia [Gemet. et Corb. Germ., in nulla a Deo culpa.] in nulla Deo culpa discrepaverat, quasi cum difficultate ei inter supplicia concordabat. Neque enim credidit quod flagella quae solent vitia exstinguere in illo sola merita augerent. Unde nunc iuste corripitur, ut occultis iudiciis et nesciens subderetur, eique dicitur: Nunquid irritum facies iudicium meum, et condemnabis me ut tu iustificeris? Ac si aperte diceretur: Tua quidem bene acta consideras, sed mea occulta iudicia ignoras. Si ergo ex tuis meritis contra mea flagella disputas, quid aliud quam me de iniustitia [Vel ex hoc solo loco sensus habetur verbi addicere, de quo l. II, n. 15, disseruimus, et alibi.] addicere te iustificando festinas? Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.72v bsb4611.12 csg209.265 sbb354.265 uwb149.5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik