2 | [3. ] Iob Deo increpanti humiliter se peccasse confitetur.---Si transacta beati Iob verba discutimus, nihil eum nequiter dixisse reperimus. Si vero dicta eius, quae cum veritate ac libertate prolata sunt, in aliquod superbiae vitium flectimus, duo iam solummodo non erunt, quia multa erunt. Sed quia loqui nostrum est hominibus occultum sensum verbis aperire, loqui vero nostrum ad divinas aures est motum mentis etiam expressione actionis ostendere, beatus Iob ad libram se subtilissimi examinis pensans, locutione sua secundo se deliquisse confitetur. Unum enim loqui illicite est res flagello dignas agere, aliud loqui est etiam de flagello murmurare. Qui ergo ante increpationem dominicam in omni opere hominibus praelatus fuit ipsa in altum increpatione proficiens, et minus se rectum prius in opere, et minus se patientem post in verbere agnovit. Unde semetipsum redarguit, dicens: Unum locutus sum, quod utinam non dixissem; et alterum, quibus ultra non addam. Ac si dicat: Rectum me quidem inter homines credidi: sed, te loquente, et ante flagella pravum, et post flagella me rigidum inveni. Quibus ultra non addam, quia iam quanto nunc te loquentem subtilius intelligo, tanto meipsum humilius investigo. |
3 | [Vet. II, Rec. IV.] [ 4. ] Poenitentiae obiectum sunt bona neglecta, et mala perpetrata. Activa vita multorum est, contemplativa paucorum.---Et quia beatus Iob sanctae Ecclesiae typum tenet, possunt electis omnibus haec eius verba congruere, qui cognoscentes Dominum, in uno et alio deliquisse se sentiunt, quia se intelligunt vel in cogitatione et opere, vel in Dei ac proximi neglecta dilectione peccasse. Quibus se promittunt ultra nil addere, quia per conversionis gratiam curant poenitendo quotidie etiam transacta purgare. Per hoc tamen quod beatus Iob de duobus se poenitendo redarguit, liquido ostendit quod peccator omnis in poenitentia duplicem habere gemitum debet, nimirum quia et bonum quod oportuit non fecit, et malum quod non oportuit fecit. Hinc est enim quod per Moysen de eo qui iuramentum protulit, ut vel male quid vel benefaceret, et hoc ipsum oblivione transcendit, dicitur: Offerat agnam de gregibus sive capram, orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato eius. Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum, unum pro peccato, et alterum in holocaustum [Levit. v. 6, 7, 8]. Iuramentum namque proferre est voto nos divinae servitutis alligare. Et cum bona opera promittimus, bene nos facere spondemus. Cum vero abstinentiam cruciatumque carnis nostrae vovemus, male ad praesens nos nobis facere iuramus. Sed quia nullus in hac vita ita perfectus est, ut quamlibet Deo devotus sit, inter ipsa quantulumcunque pia vota non peccet, pro peccato agna offerri de gregibus sive capra praecipitur. Quid enim per agnam nisi activae vitae innocentia, quid per capram, quae in summis saepe extremisque rupibus pendens pascitur, nisi contemplativa vita signatur? Qui ergo se conspicit promissa ac proposita non implesse, ad sacrificium Dei sese studiosius debet vel innocentia boni operis, vel sublimi pastu contemplationis accingere. Et bene agna de gregibus, capra vero offerri de gregibus non iubetur, quia activa vita multorum est, contemplativa paucorum. Et cum haec agimus quae multos agere et egisse conspicimus, quasi agnam de gregibus damus. Sed cum offerentis virtus ad agnam capramque non sufficit, in remedium poenitentis adiungitur, ut duo pulli columbarum, vel duo turtures offerantur. Scimus quia columbarum pulli vel turtures pro cantu gemitus habent. Quid ergo per duos columbarum pullos, vel duos turtures, nisi duplex poenitentiae nostrae gemitus designatur, ut cum ad offerenda bona opera non assurgimus, nosmetipsos dupliciter defleamus, quia et recta non fecimus, et prava operati sumus? Unde et unus turtur pro peccato, alter vero offerri in holocau tum iubetur. Holocaustum namque totum incensum dicitur. Unum ergo turturem pro peccato offerimus, cum pro culpa gemitum damus; de altero vero holocaustum facimus, cum pro eo quod bona negleximus, nosmetipsos funditus succendentes, igne doloris ardemus. Quia igitur duplex in poenitentia gemitus debetur, beatus Iob divinae vocis increpatione proficiens, atque in sua reprehensione succrescens, dixisse se unum et alterum poenitens fatetur, ac si aperte dicat: Et erga bona per negligentiam torpui, et ad mala per audaciam prorupi: |