4 | Usu sacri eloquii in manu operatio, in ore locutio solet intelligi. Manum ergo super os ponere est virtute boni operis culpas tegere incautae locutionis. Quis vero inveniri potest qui, quamlibet perfectus sit, de otioso tamen sermone non peccet? Iacobo attestante, qui ait: Nolite plures magistri fieri, in multis enim offendimus omnes . Et rursum: Linguam nullus hominum domare potest [Ibid. 8]. Cuius culpas redarguens per semetipsam Veritas, dicit: Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die iudicii . Sed sancti viri ante Dei oculos student culpas linguae tegere meritis vitae, student bonorum operum pondere premere immoderata verborum. Unde in sancta Ecclesia manus super os ponitur, dum in electis eius quotidie otiosae locutionis vitium bonae actionis virtute operitur. Scriptum namque est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata . Sed rursum cum scriptum sit: Omnia nuda et aperta sunt oculis eius , quomodo tegi possunt quae eius oculis cui cuncta nuda sunt abscondi nequaquam possunt? Sed quia hoc quod tegimus, inferius ponimus, atque hoc unde tegimus nimirum superducimus, ut quod est subterpositum tegamus, tegere peccata dicimur quae quasi subterponimus dum abdicamus, eisque aliud superducimus, dum bonae actionis opus ad hoc post eligimus ut praeferamus. Qui ergo priora mala deserit, et bona posterius facit, per hoc quod addit, transactam nequitiam tegit, cui boni operis merita superducit. Beatus igitur Iob sanctae Ecclesiae typum tenens, et in verbis suis sua allegans, nostra designans, dicat ex se, dicat ex nobis: Manum meam ponam super os meum; id est, hoc quod districto iudici de sermone meo in me displicuisse considero, ante eius oculos sub velamine recti operis abscondo. Sequitur: |