monumenta.ch > Gregorius Magnus > 54
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, LIII. <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT LIV [Rec. XXIII].

1 VERS. 31, 32.---Adiecit Dominus, et locutus est ad Iob: Nunquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit? Utique qui arguit Deum debet et respondere illi.
2 [107. ] Pia et moderata Dei ad Iob increpatio.---Vir sanctus tanta hac districtione flagelli non aestimavit augeri sibi merita, sed vitia resecari. Quae quia in se nulla cognovit, percussum iniuste se credidit, et percutientem prorsus arguere est de percussione murmurare. Considerans autem Dominus quod ea quae protulit non ex tumore superbiae, sed ex qualitate collegerat vitae, pie illum increpat dicens: Nunquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit? Utique qui arguit Deum debet et respondere illi. Ac si apertius diceret: Qui tanta de tua actione locutus es, cur audita sanctorum vita siluisti? Me enim fuit arguere, de percussione mea an fuerit iusta dubitare. Et bona quidem tua veraciter protulisti, sed haec quo tenderent flagella nescisti, quia etsi non habes iam quod corrigas, habes adhuc tamen quo crescas. In quantam vero virtutis arcem quam plurimos sublevem, me ecce narrante cognovisti. Ipse considerabas tuam, sed aliorum celsitudinem nesciebas. Auditis igitur aliorum virtutibus, si quid vales, responde de tuis. Scimus autem quod cordis sui oculum per elationis tenebras exstinguit, qui, cum recta agit, considerare meliorum merita negligit. At contra magno humilitatis radio sua opera illustrat, qui aliorum bona subtiliter pensat, quia dum ea quae ipse fecerit facta foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur superbiae tumorem premit. Hinc est quod voce Dei ad Eliam solum se aestimantem dicitur: Reliqui mihi septem millia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal [III Reg. XIX, 18], ut dum non solum se remansisse cognosceret, elationis gloriam, quae ei de singularitate surgere poterat, evitare posset. Beatus itaque Iob nihil perverse egisse [Laud., Germ. et Val. Cl., deprehenditur.] reprehenditur, sed de aliorum etiam bene gestis docetur, ut dum se aequales et alios habere considerat, ei qui singulariter summus est, se humiliter subdat.
Gregorius Magnus HOME

bke23.71r csg209.257 sbb354.259

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik