monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, LII . <<<     >>> LIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT LIII.

1 IBID.---Et ubicunque cadaver fuerit, statim adest.
2 [105. ] Christus in coelis regnans electos ad se colligit. ---Cadaver quippe a casu dicitur. Et non immerito corpus Domini propter casum mortis cadaver vocatur. [Rec. XXII.] Quod autem hic de hac aquila dicitur: Ubicunque cadaver fuerit, statim adest [Matth. XXIV, 28], hoc de egredientibus animabus fieri Veritas spopondit, dicens: Ubicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. Ac si aperte dicat: Qui coelesti sedi incarnatus Redemptor vester praesideo, electorum quoque animas cum carne solvero, ad coelestia sublevabo.
3 [Vet. XXXVII.] [ 106. ] Omnis peccator cadaver; ad quod advolant aquilae, pii videlicet praedicatores peccatorum salutem esurientes. Haec volatus Pauli orbem peragrantis causa.---Sed hoc quod de hac aquila dicitur: Ubicunque fuerit cadaver statim adest, intelligi et aliter potest. Omnis enim qui in peccati mortem ceciderit, non inconvenienter poterit cadaver vocari. Quasi exanimis namque iacet, qui iustitiae vivificantem spiritum non habet. Quia ergo sanctus quisque praedicator ubi peccatores esse considerat, illuc anxie pervolat, ut in peccati morte iacentibus lucem vivificationis ostendat, bene de hac aquila dicitur: Ubicunque cadaver fuerit, statim adest. Id est, [Laud., Val. Cl., Germ. et Vindoc., illo tendit.] illuc tendit, ubi utilitatem praedicationis prospicit, ut ex eo quod iam spiritaliter vivit, aliis in morte sua iacentibus prosit, quos corripiendo quasi edit, sed ab iniquitate ad innocentiam permutando in sua membra quasi edendo convertit. Ecce ipse, quem ad testimonium iam saepe deduximus, Paulus cum nunc Iudaeam, nunc Corinthum, nunc Ephesum, nunc Romam, nunc Hispanias peteret, ut in peccati morte iacentibus, aeternae vitae gratiam nuntiaret, quid se aliud quam esse aquilam demonstrabat; quae velociter omnia transvolans, ubicunque iacens cadaver quaerebat, ut dum voluntatem Dei lucratis peccatoribus faceret, quasi escam suam in cadavere reperiret? Esca quippe iustorum est conversio perversorum, de qua dicitur: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam [Ioan. VI, 27]. Auditis itaque tot sanctorum virtutibus, beatus Iob obstupuisse intelligitur, et sub admirationis terrore siluisse. Nam sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.70v csg209.256 sbb354.258

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik