monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, L . <<<     >>> LII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT LI.

1 IBID.---Oculi eius de longe prospiciunt.
2 [101. ] Deum hic, nonnisi de longe prospicimus.---Quantumlibet enim in hac vita positus quisque profecerit, necdum Deum per speciem, sed per aenigma et speculum videt. E vicino autem cum respicimus, verius cernimus; cum vero longius aciem tendimus, sub incerto visu caligamus. Quia igitur sancti viri in altam se contemplationem erigunt, et tamen Deum, sicut est, videre non possunt, bene de hac aquila dicitur: Oculi eius de longe prospiciunt. Ac si diceret: Intentionis aciem fortiter tendunt, sed necdum [Vindoc., Germ. ac pler. Norm., propinquius. Laud., ad propinquum.] propinquum aspiciunt, cuius claritatis magnitudinem penetrare nequaquam possunt. A luce enim [Pratel., corruptibili. Val. Cl., caligo nostrae corruptionis obscuratur.] incorruptibili caligo nos nostrae corruptionis obscurat; cumque et videri aliquatenus potest, et tamen videri lux ipsa, sicut est, non potest, quam longe sit indicat. Quam si mens utcunque non cerneret, nec quia longe esset videret. Si autem perfecte iam cerneret, profecto hanc quasi per caliginem non videret. Igitur quia nec omnino cernitur, nec rursum omnino non cernitur, recte dictum est, quia a longe Deus videtur.
3 [102. ] Isaiae hac de re testimonium. Activae vitae gradibus ad contemplationis culmen ascenditur.---Libet ad medium Isaiae verba deducere, atque haec et illa [Editi, quia uno spiritu. Plurimi etiam Excusi habent indagare, pro indicare.] quam uno spiritu proferantur indicare. Qui cum activae vitae virtutes exprimeret, dicens: Qui ambulat in iustitiis, et loquitur veritatem, qui proiicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum [Isai. XXXIII, 15], illico ab eiusdem activae vitae gradibus ad quae contemplationis culmina ascendatur adiunxit, dicens: Iste in excelsis habitabit, [Laud., monumenta, quod saepe repetitum inferius. Ita etiam in Germ. ante emendationem.] munimenta saxorum sublimitas eius, panis ei datus est, aquae eius fideles sunt. Regem in decore suo videbunt oculi eius, cernent terram de longe [Ibid., 16]. In excelsis namque habitare est cor in coelestibus ponere. Et munimenta saxorum sublimitas nostra est, cum fortium patrum praecepta et exempla respicimus atque ab infima cogitatione separamur. Munimenta saxorum sublimitas nostra est, cum mente choris castrisque coelestibus iungimur, et insidiantes malignos spiritus stantes in arce cordis quasi subterpositos expugnamus. Tunc nobis etiam panis datur, quia in supernis erecta intentio, aeternitatis contemplatione reficitur. Aquae enim nostrae fideles sunt, quia doctrina Dei quod hic per spem promittit, hoc illic in munere exhibet. Sapientia namque huius mundi infidelis est, quia mansura post mortem non est. Aquae nostrae fideles sunt, quia verba vitae quod ante mortem insinuant, hoc etiam post mortem demonstrant. Regem in decore suo oculi nostri conspiciunt, quia Redemptor noster in iudicio et a reprobis homo videbitur, sed ad divinitatis eius intuendam celsitudinem soli qui electi sunt sublevantur. Quasi enim quamdam foeditatem Regis videre est solam servilem formam in qua ab iniquis despectus est cernere. Sed ab electis in decore suo Rex cernitur, quia ultra semetipsos rapti, in ipso divinitatis fulgore oculos cordis figunt. Et quia quandiu in hac vita sunt, illam viventium patriam, sicut est, videre non possunt, recte adiungitur: Cernent terram de longe [Ibid., 17]. Quod ergo hic ait: Elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum sibi, hoc illic dicitur: In excelsis habitabit. Quod hic dicitur: In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur, atque [Laud., in excelsis rupibus.] inaccessis rupibus, hoc illic subiicitur: Munimenta saxorum sublimitas eius. Quod rursus hic subinfertur: Inde contemplatur escam, hoc illic quoque subditur: Panis ei datus est, aquae eius fideles sunt, Regem in decore suo videbunt oculi eius. Et quod hic subiungitur: Oculi eius de longe prospiciunt, hoc illic apte subiicitur: Cernent terram de longe.
4 [Vet. XXXVI.] [ 103. ] Paulus quam sublimis aquila.---Consideremus quam sublimis aquila fuerit Paulus, qui usque ad tertium coelum volavit [II Cor. XII, 2], sed tamen in hac vita positus e longinquo adhuc Deum prospicit, qui ait: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem [I Cor. XIII, 12]. Et rursum: Ego me non arbitror [Val. Cl., apprehendisse.] comprehendisse [Philip. III, 13]. Sed quamvis aeterna valde minus quam sunt ipse conspiciat, quamvis ea se cognoscere perfecte non posse cognoscat, infirmis tamen auditoribus ea ipsa infundere praedicando non potest, quae videre saltem per speculum et imaginem potest. De semetipso quippe tanquam de alio loquitur, dicens: Audivit arcana verba, quae non licet homini loqui [II Cor. XII, 4]. Interna ergo quamvis minima et extrema videantur, fortibus tamen praedicatoribus summa sunt, infirmis vero auditoribus incapabilia. Unde et praedicatores sancti, cum auditores suos divinitatis verbum capere non posse conspiciunt, ad sola incarnationis dominicae verba descendunt. Unde bene hic, dum sublevata in arduis aquila [Vindoc., et Pratel. et pl. Norm., de longe.] longe videre dicitur, illico subinfertur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.70r csg209.254 sbb354.255

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, L . <<<     >>> LII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik