monumenta.ch > Gregorius Magnus > 49
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XLVIII. <<<     >>> L .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XLIX.

1 IBID.---Et in praeruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus.
2 [99. ] In Christo restaurata sunt omnia, quae in coelis et quae in terris.---Qui enim sunt alii praerupti silices, nisi illi fortissimi angelorum chori, qui quamvis non integri, sed tamen in proprio statu fixi, cadente cum suis angelis diabolo remanserunt? Praerupti enim sunt, quia pars eorum cecidit, pars remansit. Qui integri quidem [Iidem Cod., sunt.] stant per qualitatem meriti, sed per numeri quantitatem praerupti. Hanc praeruptionem restituere Mediator venit ut redempto humano genere illa angelica damna sarciret, et mensuram coelestis patriae locupletius fortasse cumularet. Propter hanc praeruptionem de Patre dicitur: Proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis, et quae in terra sunt in ipso [Ephes. I, 9, 10]. In ipso quippe restaurantur ea quae in terra sunt, dum peccatores ad iustitiam convertuntur. In ipso restaurantur ea quae in coelis sunt, dum illuc humiliati homines redeunt unde apostatae angeli superbiendo ceciderunt. Quod vero ait: Inaccessis rupibus, nimirum qui praerupti silices, ipsi sunt inaccessae rupes. Cordi enim peccatorum hominum valde inaccessa est claritas angelorum, quia quo ad pulchra corporalia cecidit, eo a spiritali specie oculos clausit. Sed quisquis ita contemplatione [Laud., agitur.] rapitur, ut per divinam gratiam sublevatus, intentionem suam iam angelorum choris interserat, et fixus in sublimibus, ab omni se [Duo Germ., Laud., Norm. ac pl., infirma.] infima actione suspendat, non ei sufficit gloriam angelicae claritatis aspicere, nisi eum etiam qui est super angelos valeat videre. Sola namque eius visio vera mentis nostrae refectio est. Unde cum dixisset hanc aquilam in petris manere, et in praeruptis silicibus atque inaccessis rupibus commorari, illico subdidit:
Gregorius Magnus HOME

bke23.69v csg209.252 sbb354.254

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik