Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XLV.
1 | IBID.---Exhortationem ducum, et ululatum exercitus. |
2 | [87. ] Exercitus diaboli dux superbia, cuius soboles, septem principalia vitia.---Tentantia quippe vitia, quae invisibili contra nos praelio regnanti super se superbiae militant, alia more ducum praeeunt, alia more exercitus subsequuntur. Neque enim culpae omnes pari accessu cor occupant. Sed dum maiores et paucae neglectam mentem praeveniunt, minores et innumerae ad illam se catervatim fundunt. Ipsa namque vitiorum regina superbia cum devictum plene cor ceperit, mox illud septem principalibus vitiis, quasi quibusdam suis ducibus devastandum tradit. Quos videlicet duces exercitus sequitur, quia ex eis procul dubio importunae vitiorum multitudines oriuntur. Quod melius ostendimus, si ipsos duces atque exercitum specialiter, ut possumus, enumerando proferamus. Radix quippe cuncti mali superbia est, de qua, Scriptura attestante, dicitur: Initium omnis peccati est superbia . Primae autem eius soboles, septem nimirum principalia vitia, de hac virulenta radice proferuntur, scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Nam quia his septem superbiae vitiis nos captos doluit, idcirco Redemptor noster ad spiritale liberationis praelium spiritu septiformis gratiae plenus venit. |
3 | [88. ] Singula vitia capitalia suum habent exercitum.---Sed habent contra nos haec singula exercitum suum. Nam de inani gloria inobedientia, iactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae, et novitatum praesumptiones oriuntur. De invidia, odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversus proximi, afflictio autem in prosperis nascitur. De ira, rixae, tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae proferuntur. De tristitia, malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis erga illicita nascitur. De avaritia, proditio, fraus, fallacia, periuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obdurationes cordis oriuntur. De ventris ingluvie, inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagantur. De luxuria, caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror autem vel desperatio futuri generantur. Quia ergo septem principalia vitia tantam de se vitiorum multitudinem proferunt, cum ad cor veniunt, quasi subsequentis exercitus catervas trahunt. Ex quibus videlicet septem quinque spiritalia, duoque carnalia sunt. |
4 | [89. ] Unumquodque vitium oritur ex altero.---Sed unumquodque eorum tanta sibi cognatione iungitur, ut non nisi unum de altero proferatur. Prima namque superbiae soboles inanis est gloria, quae dum oppressam mentem corruperit, mox invidiam gignit, quia nimirum dum vani nominis potentiam appetit, ne quis hanc alius adipisci valeat tabescit. Invidia quoque iram generat, quia quanto in erno livoris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur; et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco oppositae actionis manus velut gravius pressa sentitur. Ex ira quoque tristitia oritur, quia turbata mens quo se inordinate concutit, eo addicendo confundit: et cum dulcedinem tranquillitatis amiserit, nihil hanc nisi ex perturbatione subsequens moeror pascit. Tristitia quoque ad avaritiam derivatur, quia dum confusum cor bonum laetitiae in semetipso intus amiserit, unde consolari debeat foris quaerit; et tanto magis exteriora bona adipisci desiderat, quanto gaudium non habet ad quod intrinsecus recurrat. Post haec vero duo carnalia vitia, id est ventris ingluvies et luxuria, supersunt. Sed cunctis liquet quod de ventris ingluvie luxuria nascitur, dum in ipsa distributione membrorum ventri genitalia subnexa videantur. Unde dum unum inordinate reficitur, aliud procul dubio ad contumelias excitatur. |
5 | [Vet. XXXII.] [ 90. ] Fallacia argumenta, quibus capitalia vitia mentem decipere moliuntur.---Bene autem duces exhortari dicti sunt, exercitus ululare, quia prima vitia deceptae menti quasi sub quadam ratione se inserunt, sed innumera quae sequuntur, dum hanc ad omnem insaniam pertrahunt, quasi bestiali clamore confundunt. Inanis namque gloria devictum cor quasi ex ratione solet exhortati, cum dicit: Debes maiora appetere, ut quo potestate valueris multos excedere, eo etiam valeas et multis prodesse. Invidia quoque devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: In quo illo vel illo minor es? cur ergo eis vel aequalis, vel superior non es? Quanta vales quae illi non valent? Non ergo tibi aut superiores esse, aut etiam aequales debent. Ira etiam devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Quae erga te aguntur aequanimiter ferri non possunt, imo haec patienter tolerare peccatum est, quia etsi non eis cum magna exasperatione resistitur, contra te deinceps sine mensura cumulantur. Tristitia quoque devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Quid habes unde gaudeas, cum tanta mala de proximis portas? Perpende cum quo moerore omnes intuendi sunt qui in tanto contra te amaritudinis felle vertuntur. Avaritia quoque devictum animum quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Valde sine culpa est, quod quaedam habenda concupiscis, quia non multiplicari appetis sed egere pertimescis; et quod male alius retinet, ipse melius expendis. Ventris quoque ingluvies devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Ad esum Deus omnia munda condidit, et qui satiari cibo respuit, quid aliud quam muneri concesso contradicit? Luxuria quoque devictum cor quasi ex ratione solet exhortari, cum dicit: Cur te in voluptate tua modo non dilatas, cum quid te sequatur ignoras? Acceptum tempus in desideriis perdere non debes, quia quam citius pertranseat nescis. Si enim misceri Deus hominem in voluptate coitus nollet, in ipso humani generis exordio masculum et feminam non fecisset . Haec est ducum exhortatio, quae dum incaute ad secretum cordis admittitur, familiarius iniqua persuadet. Quam videlicet exercitus ululans sequitur, quia infelix anima semel a principalibus vitiis capta, dum multiplicatis iniquitatibus in insaniam vertitur, ferali iam immanitate vastatur. |
6 | [91. ] Quid, ne vitia noceant, agendum.---Sed miles Dei, quia solerter praevidere vitiorum certamina nititur, bellum procul odoratur, quia mala praeeuntia, quid menti persuadere valeant, dum cogitatione sollicita respicit, exhortationem ducum naris sagacitate deprehendit. Et quia a longe praesciendo subsequentium iniquitatum confusionem conspicit, quasi ululatum exercitus odorando cognoscit. |
7 | Igitur quia vel praedicatorem Dei, vel quemlibet spiritalis certaminis militem descriptum equi narratione cognovimus, nunc eumdem iterum in avis significatione videamus, ut qui per equum didicimus eius fortitudinem, etiam per avem discamus illius contemplationem. Quia enim per descriptam equi magnitudinem audivimus quantum contra certamina vitiorum vir sanctus per patientiam tolerat, nunc per avium speciem cognoscamus quantum per contemplationem volat. Sequitur: |