2 | [84. ] Quia multos diuturna pax inertes reddit, sancti tentari gaudent.---Multos enim peius sua felicitas stravit, multos diuturna pax inertes reddidit; eoque illos inopinatus hostis gravius perculit, quo longo quietis usu negligentes invenit. Unde sancti viri cum multa se proficere virtutum prosperitate considerant, quodam dispensationis supernae moderamine exerceri se etiam tentationibus exsultant, quia tanto robustius acceptam virtutum gloriam custodiunt, quanto tentationis impulsu concussi infirmitatem suam humilius agnoscunt. Equus ergo, audita buccina, vah dicit, quia videlicet praeliator Dei, cum vim tentationis incumbere conspicit, utilitatem supernae dispensationis considerans, ex ipsa validius adversitate confidit. Cuius adversitatis certamina idcirco illum non superant, quia nunquam improvisa tentant. Longe quippe praenotat ex unaquaque re, cuius vitii pugna succrescat. Unde et sequitur: |