2 | [83. ] Utrique, per sanctum fervorem et proficiendi curam resistitur.---Contra equum clangor tubae insonat, quando electi mentem in eo quod agit fortiter e vicino quaedam posita culpa terribiliter tentat. Sed fervens et fremens sorbet terram, quia nimio ardore semetipsum discutit; et quidquid in se terrenum reperit, quotidie proficiendo consumit. Et clangorem tubae sonare non reputat, quia consideratione forti omne vitium quod de virtutis gloria nascitur sollicitus declinat. Sonare enim clangorem tubae reputaret, si fortasse propter aliud quod prave suboritur alia agere recta metueret. Quia ergo ad agenda fortia ante insonantia tentamenta non trepidat, in fervore suo positus clangorem tubae minime formidat. Saepe autem dum prosperari se virtutibus conspicit, ne ipsa illum virtutum prosperitas elevet, pulsari se tentationibus gaudet. Unde et apte subiungitur: |