monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXXIX. <<<     >>> XLI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XL.

1 VERS. 22.---Contemnit pavorem, nec cedit gladio.
2 [80. ] Minas hostis contemnunt inchoantes.---Contemnit pavorem, quia nullius tentationis formidine ad hoc usque terretur ut taceat. Nec cedit gladio, quia etsi violenta illum tentatio percutit, a cura tamen proximi non repellit. Unde et Paulus exemplum nobis invictae conversationis insinuans, et quos ab hoste gladios suscipiat dicit, et quomodo eisdem gladiis non cedat ostendit. Omni enim iam carnalis operis pugna superata, carnalis tentationis gladium ab hoste susceperat, qui dicebat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, [Vindoc., Laud., Val. Cl., duo Germ., et captivantem me.] et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis [Rom. VII, 23]. Sed eidem gladio quem in se vicerat etiam in aliis non cedebat, cum profecto proximis diceret: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis eius [Rom. VI, 12]. Et rursum: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam [Coloss. III, 5]. Gravis illum tentationum gladius feriebat, de quibus ipse ait: In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi; ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui [II Cor. XI, 23], et caetera, quae ipse tolerare potuit, et nos enumerare lassamur. Sed quomodo eidem gladio in proximi dilectione non cedat, post multa ipse subiungit: Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, solicitudo omnium Ecclesiarum [Ibid., 28]. Equus ergo Dei gladio percutitur, nec tamen percussione eadem a cursu prohibetur, dum fortis spiritalis certaminis miles et ipse vulnera ab hoste suscipit, et tamen ad salutem alios stringit. Sed erga tam durum coelestis militis pectus antiquus hostis tanto acutiora spicula perquirit, quanto se despici robustius conspicit. Unde et sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.65v csg209.238 sbb354.238

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik