2 | [78. ] Hostis insidias et dolos explorant inchoantes, et in alienis etiam cordibus praeveniunt.---Hostes armati sunt immundi spiritus, innumeris contra nos fraudibus accincti. Qui cum suadere nobis iniqua nequeunt, ea sub virtutum specie nostris obtutibus opponunt, et quasi sub quibusdam armis se contegunt, ne in sua malitia a nobis nudi videantur. Quibus armatis hostibus in occursum pergimus, quando eorum insidias longe praevidemus. Effossa igitur terra, armatis hostibus in occursum pergere, est, edomita carnis superbia, dolos immundorum spirituum mirabiliter explorare. Effossa terra armatis hostibus in occursum pergere, est devicta carnali nequitia contra spiritalia vitia certamen subire. Nam qui adhuc secum enerviter pugnat, frustra contra se bella extra posita suscitat. Qui enim semetipsum carnalibus subiugat, quomodo spiritalibus vitiis resultat? Aut quomodo de labore externi certaminis triumphare appetit, qui adhuc apud semetipsum domestico libidinis bello succumbit. |
3 | [Vet. XXIX.] [ 79. ]Vel certe armatis hostibus in occursum pergimus, quando per exhortationis studium eorum insidias et in alieno corde praevenimus. Quasi enim ex loco in quo fuimus ad locum alium obviam hostibus venimus, quando, nostra cura ordinate postposita, accessum immundorum spirituum a proximi mente prohibemus. Unde fit plerumque ut hostes callidi militem Dei iam de intestino bello victorem tanto de semetipso terribilius tentent, quanto illum contra se et in alieno corde praevalere fortiter vident; ut dum illum ad se tuendum revocant, aliena corda liberius quae exhortatione eius protegebantur invadant. Cumque cum superare non possint, saltem occupare conantur; quatenus dum miles Dei de semetipso concutitur, non ipse, sed is quem defendere consueverat perimatur. Sed mens in Deum immobiliter fixa tentationum spicula despicit, nec cuiuslibet terroris iacula pertimescit. Supernae enim gratiae fretus auxilio, sic vulnera infirmitatis suae curat, ut aliena non deserat. Unde et bene de hoc equo subiungitur: |