monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXXVII. <<<     >>> XXXIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XXXVIII.

1 VERS. 21.---Terram ungula fodit.
2 [77. ]Ungula namque terram fodere est districta abstinentia carnem edomare. Quo autem plus caro premitur, eo de coelesti spe animus securius laetatur. Unde effossa terra apte subnectitur: Exsultat audacter. Quia enim valenter reprimit quod impugnat, audacter exsultat de his quae in aeterna pace desiderat; tantoque mens melius ad superna appetenda componitur, quanto ab illicitis arctius corpus edomatur. Unde recte per Salomonem dicitur: Diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam [Prov. XXIV, 27]. Ille quippe bene mentis domum aedificat, qui prius agrum corporis a spinis vitiorum purgat, ne si desideriorum sentes in carnis agro proficiant, intus tota virtutum fabrica fame boni operis crescente destruatur. In ipso autem quisque belli certamine positus, tanto subtilius fraudem hostium conspicit, quanto et districtius corpus proprium quasi quemdam hostium adiutorem premit. Unde et post contritionem corporis, post laetitiam cordis recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.65r csg209.236 sbb354.236

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik