monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXXVI . <<<     >>> XXXVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XXXVII.

1 IBID.---Gloria narium eius terror.
2 [76. ] Inchoantes inter spem et metum positi, propter certamina carnis, quam idcirco fortiter edomant.---Pro eo quod non visa res odore deprehenditur, non immerito narium nomine spei nostrae cogitationes exprimuntur, quibus venturum iudicium, quod etsi oculis adhuc non cernimus, iam tamen sperando praevidemus. Omnis autem qui bene vivere incipit, audiens quod per extremum iudicium iusti ad regnum vocentur, hilarescit; sed quia quaedam mala adhuc [Fortasse melius in Pratel., ex reliquis, et in Germ., ex reliquo. Verum cum in aliis legatur, ex reliquiis, quod etiam habent Editi omnes, nihil mutandum in textu iudicavimus.] ex reliquiis sibi inesse considerat, hoc ipsum iudicium, de quo exsultare inchoat, appropinquare formidat. Vitam quippe suam bonis malisque permistam conspicit, et cogitationes suas aliquo modo spe et timore confundit. Nam cum audit quae sint regni gaudia, mox mentem laetitia sublevat; et rursum cum respicit quae sint gehennae tormenta, mox mentem formido perturbat. Bene ergo gloria narium eius terror dicitur, quia inter spem et metum positus, dum futurum iudicium mente conspicit, hoc ipsum timet unde gloriatur. Ipsa ei sua gloria terror est, quia inchoatis iam bonis, spe de iudicio laetus est; et necdum finitis omnibus malis, perfecte securus non est. Sed inter haec sollicite ad mentem revertitur, et procellas tantae formidinis renuens, seque in solius pacis tranquillitate disponens, totis viribus a districto iudice inveniri liber conatur. Servile quippe aestimat dominicam praesentiam formidare; ac ne conspectum patris metuat, illa agit per quae se filium recognoscat. Discit ergo iudicem tota exspectatione diligere, atque, ut ita dixerim, timendo renuit timere. Oriri autem cordi formidinem pro carnali actione considerat, et idcirco ante omnia carnem [Val. Cl. et Laud., forti dominatione.] forti edomatione castigat. Unde postquam dictum est: Gloria narium eius terror, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.65r csg209.235 sbb354.235

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik