monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXXIV. <<<     >>> XXXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XXXV.

1 VERS. 19.---Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum?
2 [74. ] Militem Dei primum armet fides.---Unicuique animae, [Vindoc., misericorditer Dominus praesidens.] cui Dominus misericorditer praesidet, ante omnia fidei fortitudinem praebet, de qua Petrus ait: Adversarius vester diabolus, sicut leo rugiens, circuit quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide [I Pet. V, 8]. Huic autem fortitudini hinnitus iungitur, dum fit quod scriptum est: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem [Rom. X, 10]. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.64v csg209.234 sbb354.234

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik