monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXXIII . <<<     >>> XXXV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XXXIV.

1 IBID.---Exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
2 [72. ] Subodorandum quid auctores errorum, quid turba ipsis subdita possint insanire.---Duces adversae partis sunt erroris auctores, de quibus per Psalmistam dicitur: Effusa est [Ex Hebr. textu et Graeca translat. legendum foret, contemptio. Sed propter unanimem, tum Excusorum, tum manu exaratorum (si Corb. Germ. excipias in quo secunda manu legitur contemptio) Codicum consensum, priorem lectionem retinuimus, quam aliunde a nonnullis usurpatam scimus in Psalmorum expositione.] contentio super principes eorum, [Vindoc., Laud., Corb. Germ., Val. Cl., Pratel., Utic., seduxerunt eos in invio, etc.] et seduxerunt eos vana eorum, et errare fecit eos in invio, et non in via [Psal. CVI, 40]. De quibus per semetipsam Veritas dicit: Caecus si caeco ducatum [Laud. et duo Germ., praestet.] praebet, ambo in foveam [Duo Germ. et Val. Cl., cadent.] cadunt [Matth. XV, 14]. Hos autem duces exercitus sequitur pravorum scilicet turba, quae iniquis eorum praeceptionibus famulatur. Notandum quoque quod duces exhortari, exercitum vero dicit ululare, quia videlicet hi qui infidelibus vel haereticis praesunt prava quae teneri praecipiunt quasi ex ratione persuadent. Turba vero eis subdita, quia sine iudicio eorum voces sequitur, dum per confusionis insaniam perstrepit, bestiali mente ululare perhibetur. Lupis quippe proprie ululatus convenit. Et quia catervae reproborum contra vitam moresque fidelium sola rapacitate inhiant, quasi per ululatum clamant. [Vet. XXVII.] Equus ergo Dei exhortationem ducum et ululatum exercitus procul odoratur, dum sanctus quisque praedicator longe ante considerat quid vel auctores errorum contra electos valeant praecipere, vel turba eis subdita quam possit immaniter insanire. Hanc exhortationem ducum odorabatur Paulus, cum diceret: Per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium [Rom. XVI, 18]. Hunc ululatum exercitus odorabatur, dicens: Intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos [Act. XX, 29]. Exhortationem ducum odoratus est Petrus, cum de quibusdam discipulos admoneret, dicens: In avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur [II Pet. II, 3]. Ululatum quoque exercitus odorabatur, cum praemitteret, dicens: Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphematur [Ibid., 2].
3 [Rec. XVII.] [ 73. ] Fidelibus accommodantur, quae de praedicatoribus et doctoribus sunt dicta.---Igitur quia sanctus quisque praedicator atque in persecutionis bello dux fidei, qualem se possit exhibere narravimus, nunc sub huius equi specie unumquemque Christi militem describamus, ut et qui ad praedicationis culmen necdum se pervenisse considerat, hac tamen voce dominica, si iam bene vivere coeperit, expressum se esse cognoscat, quatenus hinc colligat quantum Deo notus sit, si ad maiora pervenerit, quem signanter Deus eloqui nec in minimis praetermittit. Singula itaque quae de equo dicta sunt repentes, intimemus quomodo miles Dei a primaeva conversatione proficiat, quomodo a minimis ad maiora succrescat, vel quibus gradibus ab infimis ad superna perveniat. Dicatur ergo:
Gregorius Magnus HOME

bke23.64v csg209.233 sbb354.233

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik