monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXXI. <<<     >>> XXXIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XXXII.

1 VERS. 24.---Fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem.
2 [66. ] Despectis illorum conatibus, pius praedicator peccatorum conversioni semper insudat.---Primo namque peccanti homini dictum est: Terra es, et in terram ibis [Genes. III, 19]. Tubae autem clangunt, cum huius saeculi potestates loqui sanctos terribiliter prohibent. Quia igitur praedicator zelo sancti Spiritus inflammatus, vel inter supplicia positus, quoslibet peccatores ad se trahere non desistit, fervens procul dubio terram sorbet, quia vero persecutorum minas minime formidat, clangorem tubae sonare non reputat. Tuba enim, quae discrimen belli denuntiat, quid est aliud quam vox saecularium potestatum, quae contempta resistentibus mortis certamen parat?
3 [67. ] Exemplum Apostolorum, praesertim S. Pauli.---Haec a principibus sacerdotum tuba sonuerat, cum flagellatos apostolos de Deo loqui prohibebant, sicut scriptum est: Caesis denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Iesu [Act. V, 40]. Sed videamus quomodo equum Dei clangor tubae non terreat. Ait Petrus: Obedire oportet Deo magis quam hominibus [Ibid., 29]. Qui aliis quoque persequentibus dicit: Non enim possumus quae vidimus et audivimus, non loqui [Act. IV, 20]. [Ita plerique Mss.] Equus ergo Dei clangorem tubae non metuit, quia praedicator egregius despectis potestatibus saeculi, nullos minarum sonitus pertimescit.
4 [68. ]Videamus alium equum Dei quomodo terram sorbeat, quomodo nullus eum tubae terror attingat [Act. XIV, 18, 19, 20, 21]. Scriptum est: Supervenerunt quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei, et persuasis turbis, lapidantes Paulum traxerunt extra civitatem, aestimantes eum mortuum esse. Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postero die profectus est cum Barnaba in Derben. Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystrum et Iconium et Antiochiam, confirmantes animas discipulorum. Perpendamus ergo quae hunc possent equum minae compescere, quando eum ab intentione sua non valet mors ipsa prohibere. Ecce lapidibus obruitur, nec tamen a veritatis sermone removetur. Occidi potest, superari non potest; velut exstinctus extra urbem proiicitur, sed intra urbem die alio illaesus praedicator invenitur. O quam fortis huic viro inest infirmitas! o quam victrix poena! o quam dominatrix patientia! [Vet. Edit. ac recentiores, ad arguendum. Placet magis, ad agendum, ut habent Mss. Ebroic. aliique Norman., duo Germ., Vindoc., Val. Cl., etc.] Ad agendum repulsione provocatur, ad praedicandam salutem plagis erigitur, ad propellendam laboris lassitudinem poena refovetur. Quae ergo hunc adversitas superet, quem poena fovet? Sed equus iste Dei et pharetrae sagittas despicit, [Laudun., quia maia vitae consilia contemnit. Duo Germ., paulo ante sic habent: sed equus Dei est et phar.] quia malitiae consilia contemnit; vibratam hastam superat, quia et contra apertae persecutionis vulnera pectus firmat; oppositum clypeum rumpit, quia disputationem resistentium ratiocinando subigit; terram sorbet, quia peccatores in suum corpus exhortando convertit; clangorem buccinae sonare non reputat, quia vocem quamlibet terribilis prohibitionis calcat. Minus est autem quod dicitur, quia fortis perseverat in laboribus, adhuc, quod maius est, exsultat in adversis. Unde sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.63v csg209.228 sbb354.226

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik