2 | [62. ] Victi hostes ad dolos, sed incassum confugiunt. ---In Scriptura sacra pharetrae nomine aliquando iustum Dei occultumque consilium, aliquando vero clandestina pravorum machinatio designatur. Per pharetram iustum Dei occultumque consilium exprimitur, sicut idem beatus Iob superiore parte testatur, dicens: Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me . Id est, occultum suum consilium detexit, et publica me percussione vulneravit. Sicut enim in pharetra sagittae, sic in occulto Dei consilio latent sententiae; et quasi ex pharetra sagitta educitur, quando ex occulto consilio apertam Deus sententiam iaculatur. Pharetrae quoque nomine pravorum machinatio designatur, sicut per prophetam dicitur: Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde . [Vet. XXV.] Iniqui enim cum dolos quos bonis excogitant secretis machinationibus occultant, quasi in pharetra sagittas parant, et in hac praesentis vitae caligine, velut in obscuro, rectos corde feriunt, quia malitiosa eorum iacula et sentiri per vulnus possunt, et tamen venientia deprehendi non possunt. Igitur quia equus Dei nulla adversitate terretur, eique quo magis obviatur, eo vi intentionis suae super armatos hostes ferventior ducitur, persecutores eius, qui se etiam ferientes vinci sentiunt, turbati ad consilium revertuntur, dolos praeparant, et velut ex longinquo mittendo vulnera occultant. Unde nunc recte dicitur: (Rec. XV.] Super ipsum sonabit pharetra; ut eum ex absconsa machinatione longe feriant, cui apertis congressionibus inaniter appropinquant. Haec tunc super equum Dei pharetra sonuerat, cum quadraginta viri qui in eius mortem coniuraverant educi de carcere Paulum quaerebant , ut consiliorum suorum ictibus quasi clam sagittarum dolo interficerent quem congressione persecutionis publicae superare nequaquam possent. Pharetra ergo sonuit, quia occultae machinationis ad Paulum causa pervenit. |
3 | [63. ] Artes suas aliquando occultant, aliquando, ut incutiant terrorem, ostentant.---Quamvis si vigilanter quaerimus, adhuc in pharetrae sonitu aliquid subtilius invenimus. Saepe enim adversarii consilia contra bonos ineunt, pravis inventionibus innituntur, ad excogitandos dolos se conferunt, sed tamen qui eosdem dolos prodere bonis debeant, ipsi instituunt, latenter ipsi transmittunt, ut credulis suppliciorum praeparatio dum quasi furtim innotescitur, amplius timeatur, et audientis animum plus suspecta vulnera quam percepta perturbent. In pharetra enim sagittae dum latent et sonant mortem etiam non visae denuntiant. Pharetra ergo contra equum sonitum reddit, cum contra praedicatorem sanctum occulta pravorum machinatio consilium suum, quod fraudulenter operit, fraudulentius innotescit, ut praemissis minis quasi ex sonitu pharetrae terreat, cum praedicator Dei apertas contumelias velut cominus ferientia iacula non formidat. Cum vero eisdem minis minime terretur, mox persecutorum crudelitas ad supplicia manifesta perducitur. Unde bene postquam dictum est: Super ipsum sonabit pharetra, illico additur: |