2 | [61. ] Paulus pavorem omnem, omnem hostilem impetum despexit.---Videamus quomodo pavorem despiciat, qui ipsos adversariorum gladios enumerans calcat. Ait enim: Quis nos separabit a charitate Dei? tribulatio an angustia, an fames, an persecutio ? In pavore autem ventura poena metuitur, in gladio vero iam dolor de praesenti percussione sentitur. Quia ergo vir sanctus ventura adversa non metuit, pavorem despicit; quia vero nec superveniente percussione vincitur, nequaquam gladiis cedit. Contra hunc itaque equum tot sunt gladii hostium, quot genera persecutionum; quae cuncta obvians superat, quia amore vitae sese ad interitum parat. Sed quia tam robustissimum pectus quomodo se iaculis opponat audivimus, nunc quid ab adversariis agatur audiamus. Sequitur: |