2 | [53. ] Praedicatoris officium est, in auditoribus et in scripto terrenas cogitationes effodere.---Solet in equi ungula laboris fortitudo cognosci. Quid ergo per ungulam nisi in praedicatore sancto virtutum perfectio designatur? Qua videlicet ungula terram fodit, cum de corde audientium exemplo suorum operum terrenas cogitationes eiicit. Ungula terram fodit, quia auditorum corda a saecularibus curis evacuat, cum doctor bonus contemni saeculum opere ostentat. Videamus Paulum terram cordis audientium qua ostensae virtutis ungula fodiat. Ipse namque discipulis dicit: Haec cogitate, quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite, et Deus pacis erit vobiscum . Et rursum: Imitatores mei estote, fratres, sicut et ego Christi [Ibid., III, 17]. Qui igitur exemplo sui operis alios corrigit, nimirum ungula terram fodit. [Vet. XXII.] Habemus aliud quod adhuc subtilius de huius ungulae effossione tractemus. Sancti enim viri quamvis intento mentis oculo in superna evigilent, quamvis cuncta quae in ima praeterfluunt pede rigidi contemptus calcent; ex corruptione tamen terrenae carnis, cui adhuc illigati sunt, plerumque cogitationum pulverem in corde patiuntur. Cumque foris aliis ad appetenda coelestia persuadent, semetipsos semper intrinsecus subtili inquisitione discutiunt, ne qua immorante in se diu infima cogitatione polluantur. Equus ergo iste ungula terram fodit cum praedicator quisque inquisitione forti terrenas in se cogitationes discutit. Equus ungula terram fodit quando is cui iam Dominus praesidet quae sibi moles congeritur ex vetusta cogitatione considerat, seque ab illa flendo evacuare non cessat. Unde bene et Isaac apud alienam gentem puteos fodisse describitur . Quo videlicet exemplo discimus ut in hac peregrinationis aerumna positi, cogitationum nostrarum profunda penetremus; et quousque nobis verae intelligentiae aqua respondeat, nequaquam nostrae inquisitionis manus ab exhaurienda cordis terra torpescat. Quos tamen puteos allophyli insidiantes replent [Ibid.], quia nimirum immundi spiritus cum nos studiose cor fodere conspiciunt, congestas nobis tentationum cogitationes ingerunt. Unde semper meus evacuanda est, incessanterque fodienda: ne si indiscussa relinquitur, usque ad tumorem perversorum operum, cogitationum super nos terra cumuletur. Hinc ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, fode parietem ; id est, cordis duritiam crebris perscrutationum ictibus rumpe. Hinc ad Isaiam Dominus dicit: Ingredere in petram, abscondere fossa humo, a facie timoris Domini, et a gloria maiestatis eius . Petram quippe ingredimur, cum cordis nostri duritiam penetramus; atque a facie timoris Domini fossa humo abscondimur, si terrenas cogitationes egerentes ab ira districti iudicis in humilitate nostrae mentis celamur. Quo enim plus terra fodiendo proiicitur, eo pavimentum semper inferius demonstratur. Unde et nos si a nobis studiosius terrenas cogitationes eiicimus, quo apud nosmetipsos abscondamur, humilius invenimus. |
3 | [54. ] De imminente iudicii die S. Gregorii sententia. ---Ecce enim quia divini iudicii dies imminet, quasi ipsa iam timoris eius facies apparet; tantoque magis necesse est ut unusquisque illum terribilius timeat, quanto iam gloria maiestatis eius appropinquat. Quid ergo agendum est, quove fugiendum? Quo enim quis latere potest eum qui ubique est? Sed ecce petram ingredi, fossa humo occultari praecipimur, ut videlicet cordis nostri duritiam dirumpentes, eo iram invisibilem declinemus, quo ab amore rerum visibilium apud nosmetipsos in corde subtrahimur, ut cum pravae cogitationis terra eiicitur, mens apud semetipsam tanto tutius quanto et humilius abscondatur . Hinc Israelitico populo per Moysen a Domino iubetur, ut cum egreditur ad requisita naturae, mittat paxillum in balteo, et fossa humo abscondat quae egesta fuerint. Naturae enim corruptibilis pondere gravati, a mentis nostrae utero quaedam cogitationum superflua quasi ventris gravamina erumpunt. Sed portare paxillum sub balteo debemus, ut videlicet ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti, acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, qui incessanter terram mentis nostrae poenitentiae dolore confodiat, et hoc quod a nobis fetidum erumpit abscondat. Ventris quippe egestio fossa humo per paxillum tegitur, cum mentis nostrae superfluitas subtili redargutione discussa, ante Dei oculos, per compunctionis suae stimulum celatur. Quia igitur sancti viri quaecunque inutilia cogitant reprehendere ac diiudicare non cessant, de equo suo Dominus dicat: Terram ungula fodit, id est quidquid in mente sua terrenum versari conspicit, hoc nimirum superductae poenitentiae duris percussionibus rumpit. Cum vero se interius districta subtilitate diiudicant, iam nihil est quod exterius pertimescant. Tanto enim minus ad mala praesentia trepidant, quanto semetipsos plenius bonis venturis parant. Unde et subditur: |