monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXV . <<<     >>> XXVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XXVI.

1 IBID.---Gloria narium eius terror.
2 [51. ] Cum tot exterius adversa patiuntur, mira interius de aeterna beatitudine odorantur.---In Scriptura sacra vocabulo narium aliquando fatuitas, aliquando antiqui hostis instigatio, aliquando vero praescientia solet intelligi. Naribus namque fatuitas designatur, sicut [Scilicet huius libri c. 2, n. 2. Vulgati autem, pro docuimus, habent didicimus, repugnantibus Mss. nostris Corb. Germ., diximus.] iam superius Salomone attestante docuimus qui ait: Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua [Prov. XI, 22]. Narium nomine exhalantes insidiae atque instigatio antiqui hostis accipitur, quod in hoc eodem libro de illo Dominus attestatur, dicens: De naribus eius procedit fumus [Iob. XLI, 11]. Ac si dicat: De perversa instigatione illius in humanis cordibus caligo nequissimae cogitationis surgit, per quam videntium oculi tenebrescunt. Naribus quoque praescientia designatur, sicut per prophetam dicitur: Quiescite ab homine, cuius spiritus est in naribus eius, quia excelsus reputatus est ipse [Isai. II, 22]. Saepe enim id quod non videmus odore comprehendimus, ita ut nonnullae res etiam cum longe iaceant [Germ. et pl. Norm., fragrantiam . . . innotescant, modo loquendi plane Gregoriano.] fragrantia nobis suae qualitatis innotescant, dumque per nares spiritum ducimus, plerumque aliqua et invisa praescimus. Redemptoris ergo nostri spiritus esse in eius naribus dicitur, ut videlicet scientia illius esse in praescientia designetur, quia quaecunque se scire in natura humanitatis innotuit, haec nimirum ante saecula ex divinitate praescivit. Qui unde spiritum in naribus habuerit, mox per prophetam subiunxit, dicens: Quia excelsus reputatus est ipse [Isai. II, 22]. Ac si diceret: In inferioribus ventura desuper praescivit, quia ad ima de coelestibus venit. Sancti etiam viri, quia ab illo audita crediderunt, ipsi quoque iam ventura praesciunt; dumque eius fideliter praeceptis inserviunt, adventum illius spe certa praestolantur. Unde et hoc loco equi huius naribus, praedicatoris sancti praescientia ac praestolatio designatur. Dum enim venire extremum iudicium, ostendi coelestem patriam, persolvi iustis praemia appetit, quasi per nares spiritum de futuris trahit.
3 [52. ] Unde gloriatur iustus, terretur peccator.---Sed gloria narium eius terror est, quia visionem districti iudicis, quam iustus vehementer exspectat, iniustus venire formidat. Iste namque labores suos considerans, mercedem retributionis quaerit; et causae suae meritum sciens, praesentiam iudicis expetit, eumque ut veniat in flamma ignis, dans vindictam impiis, et contemplationis suae speciem [In duob. Germ., in Gilot., Vatic. et nonnullis aliis Ed., corruptissime legitur retributionem deserens, piissimo ardore concupiscit. Restitutus est hic locus ex Mss. Anglic., Norm. et al. In Laud. legitur, piissimo ardore conspicit.] in retributionem deferens piis, summo ardore concupiscit. Ille vero qui iniustitiae suae meminit, venire in iudicium perhorrescit, actusque suos examinari metuit, quia damnari se, si examinentur, novit. Gloria ergo narium eius terror est, quia iustus inde gloriatur, unde peccator [Editi, poenae addicitur. Redundat poenae, nec est in Mss. De verbo addicitur eiusque sensu iam dictum est. l. II, n. 15, in notis.] addicitur. Videamus equum quomodo de his quae adhuc non videt iam per nares spiritum trahit, videamus quanta gloria attollitur cum iam ventura praestolatur. Ecce labores suos intuens praedicator egregius dicit: Ego iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De reliquo reposita est mihi corona iustitiae quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex [II Tim. IV, 6, 7, 8]. Ubi et apte subiungit: Non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius [Ibid., 8]. Ac si dicat: Sed et omnibus qui sibi de bona operatione sunt conscii. Adventum enim iudicis non diligunt, nisi qui in causa sua se habere iustitiae meritum sciunt. Quia igitur unde gloriatur iustus, inde terretur iniustus, dicatur recte Gloria narium eius terror. Sed sanctus iste praedicator, dum venturam gloriam praestolatur, dum venire ante faciem iudicis nititur, dumque a laboris sui adhuc mercede differtur, in hac vita interim positus quid agat audiamus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.60r csg209.216 sbb354.214

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik