monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXIV . <<<     >>> XXVI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XXV [Rec. XII].

1 VERS. 20.---Nunquid suscitabis eum quasi locustas?
2 [45. ] Per locustas quae debeant intelligi. Iudaicus populus. Saltus quosdam dedit, et in terram statim cecidit.---Locustarum nomine aliquando Iudaicus populus, aliquando conversa gentilitas, aliquando adulantium lingua, aliquando vero per comparationem resurrectio dominica, vel praedicatorum vita signatur.
3 Quia enim Iudaeorum populum locustae exprimant, vita Ioannis signat, de quo scriptum est: Locustas et mel silvestre edebat [Matth. III, 4]. Ioannes quippe eum quem prophetiae auctoritate pronuntiat, etiam specie ciborum clamat. In semetipso enim designavit Dominum, quem praevenit. Qui nimirum in redemptionem nostram veniens, quia infructuosae gentilitatis dulcedinem sumpsit, [Turon., Germ., Val. Cl., Ebroic. aliique Norm., edidit pro edit. Corb. Germ. sic etiam habebat antequam delerent syllabam di.] mel silvestre edit. Quia vero Iudaeorum plebem in suo corpore ex parte convertit, in cibo locustas accepit. Ipsos namque locustae significant subitos saltus dantes, sed protinus ad terram cadentes. Saltus enim dabant cum praecepta Domini se implere promitterent; sed citius ad terram cadebant, cum per prava opera haec se audisse denegarent. Videamus in eis quasi quemdam locustarum saltum: Omnia verba quae locutus est Dominus, et faciemus et audiemus [Exod. XXIV, 3]. Videamus autem quomodo citius ad terram ruunt: Utinam mortui essemus in Aegypto, et non in hac vasta solitudine. Utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam [Num. XIV, 3]. Locustae ergo erant, quia habebant saltum per vocem, et casum per actionem.
4 [Vet. XX.] [ 46. ] Gentiles locustis significati, et adulantium linguae quae bonorum operum fructus devastant. ---Locustarum quoque nomine gentilitas designatur, Salomone attestante, qui ait: Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, [Pratel et al., et dissipabitur.] dissipabitur capparis [Eccle. XII, 5]. Amygdalus quippe florem prius cunctis arboribus ostendit. Et quid in flore amygdali nisi sanctae Ecclesiae primordia designantur? quae in praedicatoribus suis primitivos virtutum flores aperuit, et ad inferenda poma bonorum operum, venturos sanctos, quasi arbusta sequentia praevenit. In qua mox locusta impinguata est, quia sicca gentilitatis sterilitas pinguedine est gratiae coelestis infusa. Capparis dissipatur, quia cum gratiam fidei vocata gentilitas attigit, Iudaea, in sua sterilitate remanens, bene vivendi ordinem amisit. Hinc rursum per eumdem Salomonem dicitur: Regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas [Prov. XXX, 27], quia videlicet derelicta gentilitas aliena dudum a divino regimine exstitit, sed tamen ordinata postmodum contra adversantes spiritus ad fidei bellum processit.
5 [47. ]Locustae vocabulo lingua adulantis exprimitur: quod exhibitae coelitus Aegyptiae plagae testantur, quae exigentibus meritis corporaliter semel illatae sunt; sed quae mala pravas mentes quotidie feriant, spiritaliter signaverunt. Scriptum namque est: Ventus urens [Duo Germ., Vindoc. et Val. Cl., levavit.] levabat locustas, quae ascenderunt super universam terram Aegypti, operueruntque universam faciem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae, et quidquid pomorum in arboribus fuit [Exod. X, 13, 14]. His enim Aegyptus plagis affecta est, in quibus, exteriori percussione commota, dolensque, perpenderet quae devastationis damna interius negligens toleraret, ut dum foris perire minima, sed amplius dilecta cerneret, per eorum speciem quae intus pertulerat graviora sentiret. Quid autem per significationem locustae portendunt, quae plus quam caetera minima quaeque animantia humanis frugibus nocent, nisi linguas adulantium, quae terrenorum hominum mentes, si quando bona aliqua proferre conspiciunt, haec immoderatius laudando corrumpunt? Fructus quippe Aegyptiorum est operatio cenodoxorum [Id est, inanis gloriae cupidorum, a graeca voce composita κενόδοξος.]; quam locustae exterminant, dum adulantes linguae ad appetendas laudes transitorias cor operantis inclinant. Herbam vero locustae comedunt, quando adulatores quique verba loquentium favoribus extollunt. Poma quoque arborum devorant, quando vanis laudibus quorumdam iam quasi fortium et opera enervant.
6 [48. ] Locusta significat etiam Christi resurrectionem, et praedicatores, qui modo ad contemplativam vitam saliunt, modo resiliunt.---Locustae nomine per comparationem Redemptoris nostri resurrectio designatur. [Vet. XXI.] Unde et voce eius per Prophetam dicitur: Excussus sum sicut locusta [Psal. CVIII, 23]. Teneri enim se a persecutoribus usque ad mortem pertulit; sed sicut locusta excussus est, quia ab eorum manibus saltu subitae resurrectionis evolavit.
7 [49. ]Quod referri quoque ad praedicatorum numerum potest. In ipsis quippe sicut locusta excussus est, quia Iudaea in sua persecutione saeviente, [Laud., dum perversa.] dum per diversa fugiunt, quasi quosdam recessionis suae saltus dederunt. Quia vero ille praedicator ad perfectionis culmen erigitur, qui non activa solummodo, sed etiam contemplativa vita solidatur, recte ipsa praedicatorum perfectio locustis exprimitur, quae quoties se in aera attollere conantur, primum se cruribus impellentes sublevant, et postmodum alis volant. Ita nimirum sunt sancti viri, qui dum superna appetunt, primum quidem activae vitae bonis operibus innituntur, et tunc demum se ad sublimia per contemplationis saltum volando suspendunt. Crura figunt, et alas exerunt, [Edit., quia recta agendo stabiliuntur.] quia recte agendo se stabiliunt, et ad alta vivendo sublevantur. Qui in hac vita positi, diu in divina contemplatione manere non possunt, sed, quasi locustarum more, a saltu quem dederant in pedibus suis se excipiunt, dum post contemplationum sublimia ad necessaria activae vitae opera revertuntur, nec tamen in eadem vita activa remanere contenti sunt. Sed dum ad contemplationem desideranter exsiliunt, quasi rursus aera volantes petunt; vitamque suam quasi locustae ascendentes descendentesque peragunt, dum sine cessatione semper et summa [Editi, videre appetunt. Mss. summa consensione, videre ambiunt.] videre ambiunt, et ad semetipsos naturae corruptibilis pondere revolvuntur.
8 [50. ] In pace Ecclesiae humiles, in persecutione fortes et erecti.---Est adhuc aliud quod locustae simile sanctis praedicatoribus gerunt. Matutinis namque horis, id est teporis tempore vix a terra se sublevant; cum vero aestus exarserit, tanto altius, quanto alacrius volant. Sanctus autem quisque praedicator dum quieta fidei tempora conspicit, humilis ac despectus aspicitur, et locustae more quasi vix a terra sublevatur. Si autem persecutionis ardor [Editi cum Corb. Germ., nullo ex caet. nostris Mss. consentiente, incandeat.] incaleat, corde coelestibus inhaerens, mox quantae sit sublimitatis ostendit; et pulsatus alis in altum rapitur, qui quietus in imis torpuisse videbatur. De hoc ergo equo, id est praedicatore suo, beato Iob Dominus dicit: Nunquid suscitabis eum quasi locustas? Subaudis ut ego, qui eo illum ad altiora excitando sublevo, quo graviore persecutionis aestu excruciari permitto, ut tunc in illo robustior virtus evigilet, cum se ei ardentior infidelium crudelitas illidit.
9 Sed cum multa exterius sanctus praedicator patitur, cum dira persequentium vexatione cruciatur, quis intueri valet quid est quod intus conspicit, qui tot sua exterius damna non sentit? Nisi enim essent mira quae salubriter intus pascerent, ea procul dubio quae admoventur exterius usque ad cor tormenta pervenirent. Sed in arce spei se animus sublevat, et idcirco [Excusi, obiectae seditionis. Emendavimus ex Mss. duob. Germ., Norm., Vindoc., Turon., Laud., etc.] obiectae obsidionis iacula minime formidat. Unde et hoc loco Dominus, ut ostendat equus iste quam suavia iam de internis odoretur, cum tot adversa in exterioribus patitur, recte subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke23.59r csg209.212 sbb354.209

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXIV . <<<     >>> XXVI.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik