Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XXIV .
1 | VERS. 19.---Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum? |
2 | [43. ] Equi nomine multa in Scriptura sacra significantur: lubrici; dignitas temporalis; praesens saeculum, cuius extrema premit coluber Antichristus. Praeparatio rectae intentionis; sancti praedicatores.---In Scriptura sacra equi nomine aliquando lubrica vita pravorum, aliquando dignitas temporalis, aliquando hoc ipsum praesens saeculum, aliquando praeparatio rectae intentionis, aliquando sanctus praedicator exprimitur. |
3 | Equi enim nomine lubrica pravorum vita signatur, sicut scriptum est: Nolite fieri sicut equus et mulus . Et sicut per prophetam alium dicitur: Equi amatores, et emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat . |
4 | Equi nomine dignitas temporalis accipitur, Salomone attestante, qui ait: Vidi servos in equis, et principes ambulantes quasi servos super terram . Omnis quippe qui peccat servus est peccati, et servi in equis sunt cum peccatores praesentis vitae dignitatibus efferuntur. Principes vero quasi servi ambulant, cum multos dignitate virtutum plenos nullus honor erigit, sed summa hic adversitas velut indignos deorsum premit. Hinc rursum dicitur: Dormitaverunt qui ascenderunt equos ; id est, in morte animae mentis oculos a veritatis luce clauserunt, qui in praesentis vitae honore confisi sunt. |
5 | Equi nomine hoc ipsum praesens saeculum designatur, sicut Iacob voce dicitur: Fiat Dan coluber in via cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro . Quo in testimonio quid equus significet melius ostendimus, si et ea quae circumstant paulo subtilius exponamus. Nonnulli enim de tribu Dan venire Antichristum ferunt, pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens. Unde et non immerito dum Israeliticus populus terras in castrorum partitione susciperet, primus Dan ad Aquilonem castrametatus est ; illum scilicet signans, qui in corde suo dixerat: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo . De quo et per prophetam dicitur: A Dan auditus est fremitus equorum eius . Qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. Κέρατα enim Graece cornua Latine dicuntur, serpensque hic cornutus esse perhibetur, per quem digne Antichristi adventus asseritur, quia contra fidelium vitam cum morsu pestiferae praedicationis armatur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo Dan coluber in via, quia in praesentis vitae latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur; sed in via mordet, quia eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese ad praecepti coelestis angusta itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impetit, sed etiam terrore potestatis premit, et in persecutionis angore, post beneficia fictae dulcedinis, exercet cornua potestatis. Quo in loco equus hunc mundum insinuat, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat. Et quia Antichristus extrema mundi apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulas quippe equi mordere est extrema saeculi feriendo contingere. Ut cadat ascensor eius retro . Ascensor equi est quisquis extollitur in dignitatibus mundi. Qui retro cadere dicitur, et non in faciem, sicut Saulus cecidisse memoratur . In faciem enim cadere est in hac vita suas unumquemque culpas agnoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero quo non videtur, cadere, est ex hac vita repente decedere, et ad quae supplicia ducatur ignorare. Et quia Iudaea erroris sui laqueis capta, pro Christo Antichristum expectat, bene Iacob eodem loco repente in electorum voce conversus est, dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine ; id est, non sicut infideles Antichristum, sed eum qui in redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum. |
6 | Equi nomine praeparatio rectae intentionis accipitur, sicut scriptum est: Equus paratur in diem belli, sed Dominus salutem tribuit , quia contra tentationem quidem se animus praeparat, sed nisi adiuvetur, salubriter non decertat. |
7 | Equi nomine sanctus quisque praedicator accipitur, propheta attestante, qui ait: Misisti in mare equos tuos, turbantes aquas multas . Quietae quippe aquae iacuerunt, quia humanae mentes diu vitiorum suorum torpore sopitae sunt. Sed equis Dei mare turbatum est, quia missis sanctis praedicatoribus, omne cor quod pestifera securitate torpuit, impulsu salutiferi timoris expavit. Hoc itaque loco equi nomine sanctus praedicator accipitur, cum beato Iob dicitur: [Vet. XIX, Rec. XI.] Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum? |
8 | [44. ] Praedicator tanquam equus habeat a Deo fortitudinem, ut recte agat; et hinnitum, ut optime doceat. ---Sed quid est quod huic equo Dominus se prius dare fortitudinem, et postmodum collo eius hinnitum circumdare asserit? Hinnitu enim vox praedicationis exprimitur. Verus autem quisque praedicator ante fortitudinem, et postmodum hinnitum accipit, quia cum in se prius vitia exstinxerit, tunc pro erundiendis aliis ad vocem praedicationis venit. Equus iste habet fortitudinem, quia adversa constanter tolerat. Habet hinnitum, quia ad superna blandiens vocat. Huic equo Dominus et fortitudinem et hinnitum se dare testatur, quia in praedicatore eius nisi et vita et sermo convenerint, nequaquam virtus perfectionis apparebit. Non enim multum prodest si sublimis vitae operatione suffultus sit, si tamen loquendo non valet ad hoc alios excitare quod sentit. Vel quid prodest bene loquendo alios accendere, si semetipsum indicat male vivendo torpuisse? Quia ergo in praedicatore necesse est ut ad perfectionem utraque conveniant, equo suo Dominus et cum actionis fortitudine hinnitum vocis et cum hinnitu vocis fortitudinem ministrat actionis. Et notandum cur hinnitus, qui interius nimirum per guttur ducitur, equi collo circumdari, id est quasi per gyrum trahi exterius, dicatur, quia videlicet praedicationis vox de internis emanat, sed extra circumdat. Nam quo alios ad bene vivendum suscitat, eo ad bene agendum et opera praedicantis ligat, ne extra sermonem actio transeat, ne voci vita contradicat. Collo ergo equi hinnitus circumducitur, quia ne ad perversa opera prodeat, suis vocibus etiam vita praedicantis obsidetur. Hinc est enim quod potenter dimicantibus in munere torques datur, ut quia signa virtutum gestant, maiora semper exerceant, et debilitatis crimen incurrere metuant, dum in semetipsis iam fortitudinis est praemium, quod ostentant. Unde recte in laude sapientiae auditori cuilibet per Salomonem dicitur: Coronam gratiarum accipies capiti tuo, et torquem auream collo tuo . Sequitur: |