monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXII. <<<     >>> XXIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XXIII [Vet. XVII].

1 VERS. 18.---Cum tempus fuerit, in altum alas erigit; deridet equitem et ascensorem eius.
2 [42. ] Synagoga prius contra Deum clam, postea palam erecta.---In altum struthio alas erigit, quando suo conditori Synagoga non ut antea formidando, sed aperte iam repugnando contradicit. In membra quippe diaboli transiens, et mendacii hominem Deum credens, contra fideles tanto in altum extollitur, quanto et Dei corpus se esse gloriatur. Quae quia non solum humanitatem Domini, sed ipsam etiam divinitatem despicit, non tantum equitem, sed ascensorem etiam equitis irridet. Nam custodita unitate personae valet intelligi, quia Verbum Dei tunc equitem ascendit, quando animatam carnem sibi intra uterum Virginis condidit. Tunc equitem ascendit, quando humanam animam propriae carni praesidentem, divino cultui semetipsum creando subiugavit. Carnem quippe divinitas anima mediante suscepit, et per hoc totum simul equitem tenuit, quia in semetipso non solum illam quae regebatur, sed hanc etiam quae regebat astrinxit. Iudaea igitur, per adventum superbientis Antichristi laqueo seductionis capta, quia Redemptorem nostrum humilem fuisse inter homines despicit, deridet equitem, quia vero eius in omnibus divinitati contradicit, deridet nihilominus et ascensorem. Sed Redemptor noster unus idemque et eques, et equitis est ascensor; et cum in mundum venit, fortes contra mundum praedicatores exhibuit; et cum in mundi termino Antichristi fallaciam tolerat, virtutem pro se certantibus subministrat; ut cum antiquus hostis in illa sua citius finienda libertate laxatur, fideles nostri tanto maiores vires accipiant, quanto contra adversarium solutum pugnant. Unde hic cum struthio alas elevare, ascensorem et equitem deridere describitur, illico fortium praedicatorum memoria subrogatur, et dicitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.58r csg209.208 sbb354.203

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik