monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XXI . <<<     >>> XXIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XXII.

1 VERS. 15.---Obliviscitur quod pes conculcet ea, et bestia agri conterat.
2 [38. ] Humana corda, dum terrena cogitant et appetunt, diabolo conterenda se sternunt.---Tunc ova pes calcat, et bestia agri conterit, cum in terra deseruntur, quia videlicet humana corda dum semper terrena cogitare, semper quae ima sunt agere appetunt, ad conterendum se agri bestiae, id est diabolo, sternunt. ut cum diu in infima cogitatione abiecta sunt, quandoque etiam maiorum criminum perpetratione frangantur. Synagoga ergo ova quae genuit, a terra suspendere bene vivendo neglexit. Sed omnipotens Deus multos eius filios, quamvis in terrenis desideriis mortuos ac frigidos reperit, calore tamen sui amoris animavit. Sed vitam, quam filiis synagoga non dedit, hanc postmodum invidit, dum moliretur persequendo exstinguere quos se ad bona opera non meminerat fovendo genuisse. Unde et apte de hoc struthione subditur:
3 VERS. 16.---Duratur ad filios suos quasi non sint sui.
4 [39. ] Synagogae in filios crudelitas.---Quasi non suos [Iidem et duo Germ., respicit.] despicit quos aliter vivere quam docuit ipsa deprehendit, et durescente saevitia terrores admovet, seque in eorum cruciatibus exercet, atque invidiae facibus inflammata, in quibus non laboravit ut possint vivere, laborat ut debeant interire; et cum Domini membra persequitur, [Vet. Edit. post Mss. Corb. Germ., Laud., Val. Cl., Turon., placare se per hoc Dominum. Sequimur Mss. Germ., Norm. et recent. Edit., quorum lectio magis hic congruit cum his verbis arbitretur obsequium se praestare Deo.] placere se per hoc Domino suspicatur. Unde et eisdem struthionis ovis Veritas dicit: Venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praesture Deo [Ioan. XVI, 2]. Quia ergo dum crudelitate ad persequendum Synagoga ducitur, hoc se agere impulsu divini timoris arbitratur, recte subiungitur:
5 IBID.---Frustra laboravit, nullo timore cogente.
6 [40. ] Sic saeviens obsequium praestare Deo credit.---In labore quippe illam persecutionis anhelare non timor, sed crudelitas coegit. Sed quia plerumque vitia, colore virtutum tincta, tanto nequiora sunt, quanto et esse vitia minime cognoscuntur, eo in persecutione synagoga durior exstitit, quo religiosiorem se fieri fidelium mortibus aestimavit; et idcirco quae ageret discernere omnino non potuit, quia lumen sibi intelligentiae per superbiae obiectionem clausit. Unde et bene subditur:
7 VERS. 17.---Privavit eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.
8 [41. ]Intelligentiae lumen per superbiam amisit. Districtum quippe est occultae retributionis examen, et quia sciens humilitatem perdidit, etiam veritatis intelligentiam nesciens amisit. Valde autem minora sunt vulnera quae in Redemptoris adventu fidelibus intulit, quam ea quibus sanctam Ecclesiam adhuc per adventum Antichristi ferire contendit. Ad illud namque se tempus praeparat, ut vitam fidelium coacervatis viribus premat. Unde et apte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.57v csg209.206 sbb354.202

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik