2 | [37. ] Quos genuit apostolos dereliquit, Christi gratia postea vivificatos.---In ovis aliud est quod cernitur, aliud quod speratur; et videri spes non potest, Paulo attestante qui ait: Quod enim videt quis, quid sperat ? Quid ergo per struthionis ova nisi de Synagogae carne editi apostoli designantur, qui dum se in mundo despectos atque humiles exhibent, sperare gloriam in supernis docent? Abiecti namque et quasi nullius momenti apud elatos habiti, in terra velut ova iacuerunt; sed intus in eis latebat unde viverent, et sublevati spei pennis ad coelestia volarent. Quae ova struthio in terra derelinquit, quia eos quos carne genuerat Synagoga apostolos audire contemnens, vocandae gentilitati deseruit. Mira autem potentia Dominus haec eadem in pulvere ova calefacit, quia vivos apostolorum fetus in illa abiecta dudum gentilitate suscitavit; et quos synagoga velut insensatos invivificatosque despexerat, ipsi nunc in veneratione gentium per doctrinae magisterium viventes volant. Ova sua struthio in pulvere derelinquit, quia omnes quos praedicando Synagoga genuit, a terrenis desideriis minime suspendit. Quae nimirum desideria quia antiquus hostis concepta in corde invenit, obsessas mentes etiam in scelera rapit. Unde et subditur: |