monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, XIX. <<<     >>> XXI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 31, CAPUT XX.

1 VERS. 13.---Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris.
2 [36. ] Synagoga struthioni similis, alas habens humi repit.---Quid struthionis nomine, nisi synagoga signatur? quae alas Legis habuit, sed corde in infimis repens, nunquam se a terra sublevavit. Quid vero per herodium et accipitrem, nisi antiqui patres exprimuntur, qui ad ea quae potuerunt intelligendo perspicere, valuerunt etiam vivendo pervolare? Penna igitur struthionis, herodii et accipitris pennis est similis, quia Synagogae vox priorum doctrinam loquendo tenuit, sed vivendo nescivit. Unde et eiusdem Synagogae populos de Pharisaeis atque Scribis Veritas admonet, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo quaecunque dixerint vobis, servate et facite, secundum opera vero eorum nolite facere [Matth. XXIII, 2]. Multa autem dicere de herodii vita potuimus; sed quia penna eius tantummodo ad memoriam deducitur, de vita loqui prohibemur.
Gregorius Magnus HOME

bke23.57v csg209.205 sbb354.200

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik